Sāmiḥ Šukrī

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Sāmiḥ Šukrī
Res apud Vicidata repertae:
Sāmiḥ Šukrī: imago
Nativitas: 20 Octobris 1952; Cairus
Patria: Aegyptus

Officium

Officium: ambassador of Egypt
Munus: politicus, Legatus

Consociatio

Sāmiḥ Ḥasan Šukrī Salīm seu litteris Arabicis سامح حسن شكري سليم (Cairi natus die 20 Octobris 1952) est legatus et politicus Aegypti. Alumnus est universitatis ʿAin Šams in urbe nativa. Apud legationes Aegyptias operam dedit Londinii, Bonaëropoli, Vindobonae necnon alibi. Legatus patriae meruit Genavae ab anno 2005 iuxta Nationes Unitas aliasque societates internationales, Vasingtoniae ab 2008 usque in 2012 iuxta Civitates Foederatas. Die 17 Iunii 2014 minister a rebus externis factus est, quod officium sub tribus primis ministris implevit, videlicet Ibrāhīm Maḥlab, Šarīf Ismāʿīl, Muṣṭafa Madbūlī.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita apud ministerium rerum externarum Aegyptium
  • Vita apud G77