Latinitas nondum censa

Rutul (populus Caucasi)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Vicus montanus Rutul, districtus Rutulici caput

Rutul[1] (ipsorum lingua мыхIаІбыр, translitteratio myhabyr) est gens in Caucaso Septentrionali. Lingua illorum lingua Rutul est. Rutuli religiosi sunt Musulmani, ut plurimum Sunniti. Nunc in mundo circa 90 000 sunt, quorum plus quam 15 000 districtum nationalem Rutulicum Dagestaniae incolunt. Ceteri disperse in Daghestania et in territorio Stauropolitano Russiae et in Atropatene habitant. Rutuli gens est indigena, cuius maiores in Albania Caucasia habitaverunt, antequam terras Albaniae Caucasiae nationes Turcicae originis occupaverunt. Aliquando Rutuli ut Lesgi frustra tractabantur, sed alia est gens aliaque lingua utitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. A Rutulis populo Latii antiquo distinguendi sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rutulos spectant.
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!