Russell Edson
Russell Edson (1935—29 Aprilis 2014) fuit poeta, scriptor mythistoriarum, scriptor, et illustrator, ac filius Gustavi Edson scriptoris scaenici et cartoonistae.? Artibus iuvenis studebat, adulescensque Foederis Discipulorum Artis socius erat. Poemata patefacere annis 1960 coepit. Inter honores quos accepit sunt stipendium Guggenheimianum,[1] praemium Whitingianum, et nonnulla stipendia in sumptus studiosorum a Dotatione Nationali Artium concessa.[2] Edidit multa poesis orationis solutae corpora, fabularum brevium, et fabularum, unam mythistoriam, The Song of Percival Peacock, et The Falling Sickness: A Book of Plays. Eius liber ultimus fuit See Jack (University of Pittsburgh Press, 2009). Darien Connecticutae cum Francisca uxore diu habitabat.[3][4]
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Edson, Russell. "Garrison Keillor's The Writer's Almanac: Poemata Russell Edson.
- Johnson, Corey. Cricket Online. Recognitio libri The Rooster's Wife.
- Manguso, Sarah. 2004. Why The Reader of Good Prose Poems Is Never Sad: An Appreciation of Russell Edson. The Believer, Martio.
- Biographia et poemata.
- Biographia apud The Whiting Foundation
- Poemata: Webdelsol > "Featured Prose Poet: Russell Edson."