Ruminatio (psychologia)

Ruminatio[1] in psychologia est quaedam cogitatio cogitationesve involuntariae quae vexabiliter in mente commorantur. Mens humana sedes est, ubi cotidie multa milia cogitationum sine difficultatibus perambulare solent. Adveniunt et abeunt. Sunt quidem qui in suis cogitationibus et catenis ex iis factis inhaerescant. Quae res a psychologis ruminationes appellantur. Tales ruminationes mentales deliberativae esse possunt, et quidem constructivae suarum cogitationum observationes. At interdum de negativis ruminationibus agi potest.
De ruminatione mentali
[recensere | fontem recensere]Ruminatio est humanae mentis actio propria, quae veterum rerum in mente circumversionem descriptionemque et repetitivam cogitationem significat. Maximo opere ruminantur qui coram populo intenti sunt et a se poscunt, ut optimo modo inter homines se gerant. Praesertim post incommoda traumatica, mens humana in eo quid acciderit commorari vult. Quod natura fit et saepissime sine cura.
Gravis autem et producta ruminatio ad varios morbos mentis vel alias difficultates sanitatis mentis sicut depressionem refertur. Ruminatio ad multas res spectat. Mens propria — quae se tueri vult, ne eosdem errores iteret — res praeteritas revisere potest, etsi nihil est quod iam disci possit. Insuper ruminatione rerum mens anxietatem et sensum pudoris evitare tendit. Ruminatio tamen adfectuum rectura et moderatione firmior fieri tendit, nam ad depressionem duxit eum qui adfectibus suis moderari vult.
In vita operosa, ruminatio ad postulata quantitativa sicut inopiam temporis refertur. Si quis omnia quae uno die profesto perficere cogitaverit, opera imperfecta relinquentur quae ad ruminatinem efficiendam prona sunt. Etiam postulationes ex animi motus conflatae, sicut variae circumstantiae discordes ad consuetudines humanas relatae, ruminandi compulsionem efficiunt.
De ruminatione mitiganda
[recensere | fontem recensere]Varia sunt consilia, quibus psychologi ruminationem sublevari posse putant, sicut hoc: homines qui nonaginta minuta in natura ambulaverunt, insigniter minus ruminaverunt, quam illi qui tantundem temporis in urbe ambulaverunt. Apud hos enim levior actio neuralis in iis cerebri partibus apparuit, quarum actus cum luctu maestitiaque coniuncti sunt.[2] Natura ad corroboramenta vitae pertinet.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bratman, Gregory, J. Paul Hamilton, Kevin Hahn, & James J. Gross. 2015. "Nature experience reduces rumination and subgenual prefrontal cortex activation." Pnas 112 (28): 8567–72.
- Conway, M., P. A. R. Csank, S. L. Holm, & C. K. Blake. 2000. "On assessing individual differences in rumination on sadness." Journal of Personality Assessment 75: 404–425.
- Ehring, Thomas. 2021. "Thinking too much: rumination and psychopathology." World Psychiatry 20: 441-2.
- Harrington, Jennifer, & Virginia Blankenship. 2002. "Ruminative thoughts and their relation to depression and anxiety." Journal of Applied Social Psychology 32: 465–85.
- Papageorgiou, Costas. 2006. "Worry and Rumination: Styles of Persistent Negative Thinking in Anxiety and Depression." In Worry and its Psychological Disorder: Theory, Assessment and Treatment.
- Robinson, Matthew. & Lauren B. Alloy. 2003. "Negative Cognitive Styles and Stress-Reactive Rumination Interact to Predict Depression: A Prospective Study." Cognitive Therapy and Research 27: 275–91.