Rumex kerneri

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Eudicotyledones 
Eudicotyledones nucleares 
Ordo : Caryophyllales 
Familia : Polygonaceae 
Genus : Rumex 
Species : R. kerneri 
Rumex kerneri 
Borbás  

Rumex kerneri (Anglice Kerner's dock) est herba perennis, planta florens familiae Polygonacearum, in Europa endemica. Visus est in California ut species introducta et devia herba inutilis.

Plantae est caulis tenuis et erectus, qui ex crassa radice palari oritur et ad 1.5 m altum attingit. Folia sunt lanceolata, usque ad 25 cm longa, marginibus integris, sinuatis, vel rugosis. Inflorescentia est interrupta fasciculorum florum series, 15 vel 20 in quoque fasciculo, quoque flore ex pedicello dependente. Cuique flori plerumque sunt sex tepala, quorum tria intima sunt maxima, circa 6 mm longa, perparvis dentibus in marginibus, tubercula rotunda in mediis ferentia.

Haec species aliquando ut subspecies Rumicis crispi habetur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rumex kerneri spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Rumex kerneri" apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • ITIS • Biodiversity • Flora of North America • USDA Plants Database
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!