Roterius

E Vicipaedia

Roterius (floruit saeculo 6 exeunte) fuit scriptor rerum gestarum qui incola Agathensis origine Gothico fuisse putatur et memoria regis Reccaredi (†601) vixit. Auctor anonymus Vitae Sancti Severi abbatis Agathensis mentionem Roterii unicam fecit, cui Regnorum libros diversarum gentium attribuit. Secundum anonymum "insignis Historiographus [qui] floruit tam in divinis quam in mundialibus disciplinis," incursionem in Galliam narravit Attilae, quem praeter permultas urbes Agatham quoque delevisse accipimus. Inde Roterius una cum Iordani indicat Hunnos etiam Narbonensem vastavisse. Libri Roterii, opus (ut anonymus ait) "pretiossimo dictamine & in luculento sermone" scriptum, tamen non iam exstant. Ratione scribendi submutato Rotherius in libro À rebours Georgii Caroli Huysmans unus memoratur scriptorum qui linguam Latinam Imperio Romano Occidentali interito servaverunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.