Rostroconchia

Rostroconchia sunt Molluscorum classis exstincta, cuius species a Cambrio usque ad Permium reperiuntur.[1]

Descriptio
[recensere | fontem recensere]Concha
[recensere | fontem recensere]Concha Rostroconchiorum pseudobivalvis dicitur: apud adulta enim e duabus valvis symmetricis constituitur, sinistra nempe et dextra, similiter ut apud Bivalvia; e contra, concha larvarum et iuvenum univalvis est. Praeterea, in regione dorsali, ubi apud Bivalvia articulatio habetur, qua utraque valva respectu alterius moventur, apud Rostroconchia coniunctio valvarum est duplex firmaque, una exterior, ubi unaquaeque valva continue in alterutram transit, altera interior per processum in forma laminae (rarius duarum laminarum), pegma dictum, unde et valvae immobiles sunt.[3]
Anatomia
[recensere | fontem recensere]Rostroconchia orem anteriorem, anum posteriorem, duas branchias necnon pedem Bivalvium pedi similem habuisse opinantur.[4]
Oecologia
[recensere | fontem recensere]Vixisse creduntur saepius partim in fundum maris infossa, rarius in superficie fundi iacentia. Praesertim depositivora erant, parte anteriore corporis ad colligendam escam utentia, rarius vero suspensivora.[3]
Evolutio
[recensere | fontem recensere]Rostroconchia e Monoplacophoris originem duxisse creduntur.[3] Olim proavi Bivalvium fuisse censebantur, nunc vero potius Rostroconchia et Bivalvia proavum communem habuisse putantur.[5][6]
Diversitas
[recensere | fontem recensere]Rostroconchiorum species sunt ad 400, quarum veterrimae certa in stratis Cambrii superioris reperiuntur.[7] Heraultipegma, e Cambrio inferiore, primo tamquam ad Rostroconchia pertinens descriptum, hodie potius genus incertae sedis habetur.[8] Ultima vero nota species est Pseudoconocardium licharewi Zavodowsky, 1960 e Permio superiore (Changhsingio).[9]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Pojeta, J. Jr., Runnegar, B., Morris, N. J. & Newell, N. D. (1972) Rostroconchia: A New Class of Bivalved Mollusks. Science, 177: 264–267. DOI:10.1126/science.177.4045.264
- ↑ Amler, Michael R.W. & Rogalla, Nicola S. (2004) History and nomenclature of the Conocardioidea (Mollusca: Rostroconchia). Paläontologische Zeitschrift, 78 (2): 307–322.
- 1 2 3 Runnegar, B. (1978) Origin and evolution of the Class Rostroconchia. Phil. Trans. R. Soc. B, 284 (1001): 319–333.
- ↑ Pojeta, J., Jr. & Runnegar, B. (1976) The Paleontology of Rostroconch Mollusks and the Early History of the Phylum Mollusca. U.S. Geological Survey Professional Paper, 968: 1–88.
- ↑ Mackinnon, D. I. (1985) New Zealand late Middle Cambrian molluscs and the origin of Rostroconchia and Bivalvia. Alcheringa: An Australasian Journal of Palaeontology, 9 (1): 65–81.
- ↑ Fang Zong-jie & Sánchez, T. M. (2012) Treatise on Invertebrate Paleontology, Part N, Revised, Volume 1, Chapter 16: Origin and early evolution of the Bivalvia. Treatise Online 43: 1–21.
- ↑ Valentine, Iacobus W. (2004) On the Origin of Phyla. xxiv+614 pp. Sicagi et Londini: University of Chicago Press. ISBN 0-226-84548-6
- ↑ Kouchinsky, A., Bengtson, S., Clausen, S. & Vendrasco, M. J. (2015) An early Cambrian fauna of skeletal fossils from the Emyaksin Formation, northern Siberia. Acta Palaeontologica Polonica, 60 (2): 421–512.
- ↑ Mazaev, A.V. & Biakov, A.S. (2025) Pseudoconocardium licharewi Zavodowsky, 1960, the latest representative of the extinct class Rostroconchia (Mollusca). Palaeoworld, 34 (4): 100900.