Ross Scaife

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Allen Ross Scaife (Fridericoburgi in Virginia die 31 Martii 1960 natus; mortuus Lexintoniae in Kentuckia die 15 Martii 2008) fuit professor litterarum elegantiorum et rerum gestarum antiquarum.[1]

De vita[recensere | fontem recensere]

Illo pater Gulielmus, mater Sylvia Scaife fuerunt. Natus est anno 1960 Fridericoburgi in Virginia.[1] In matrimonium duxit Cathy Jane Edwards Scaife (1959–2018),[2] et tres filios habebant: Lincoln (1991–), Adrain (1994–), Russell (1998–).[1] Post annum morbo cancero affectus, domi e vita discedit.

Doctrina et opera[recensere | fontem recensere]

Scaife, e Tilton School, ludo litterarum in Nova Hantonia sito, anno 1978 egressus, in Collegio Gulielmi et Mariae ad gradum baccalaureatum litteris elegantioribus et philosophiae studebat. Anno 1985, stipendium Fullbright merebat, quo unum annum studeret in Schola Americana Rerum Classicarum Atheniensi in Graecia. Anno 1988 frequentabat scholam aestivam Academiae Americanae Romanae. Philosophiae Doctoris gradum adeptus est anno 1990, post studium in Universitate Texana Austinopoli sita. Thesis doctoralis nuncupatur "The Kypria and Its Early Reception."

Ex anno 1991 usque ad exitum vitae docuit in Ordine Hodiernarum et Classicarum Linguarum et Culturarum in Universitate Kentuckiana. Maxima ex parte indagavit et docuit de pictura et sculptura antiqua, de mulieribus et sexu, ac de comoedio Aristophane et scriptoribus historicis Graecis.

Scaife fama notus est praecipue quod computatorias res adhibuit ad studium humantitatis provehendum. Anno 1997 condidit Stoa Consortium for Electronic Publication in the Humanities, per quod multa consilia foveantur, ut EpiDoc, Suda On Line, Diotima et Colloquia Neo-Latina, quorum tria ultima ille unus ex conditoribus fuit.

Cum humanista qui artibus et scientiae numeralibus faveat, maxime laboravit ut consilium simile Digital Classicist in Collegio Regali Universitatis Londiniensis conderetur.[3]

Inter virtutes quas coluit, Scaife horatus est ut libri aperte et gratis in lucem ederentur. Speravit fore ut per technologias numerorum et rete universale scripta academica quam maxime possint devulgarentur. Favit etiam ut homines una operam darent, et multum auxilium in consilia sicut Suda On Line creanda dedit.

Post annum 2005, rector fuit sui Collaboratory for Research in Computing for Humanities quod in Universitate Kentuckiana agitur. Curavit ad accuratissime numeralia? photographemata facienda illius Venetii A, codicis Homerii Iliadis saeculo decimo manu scripto qui Venetiis in Bibliotheca Marciana reperitur. Curavit etiam ad novas scientias et artes excogendas quibus volumina papyri legerentur haud evoluta.[4]

Sua opera et gesta hodie valent apud eruditos qui operam in operibus numerale? devulgandis et recensendis dent.[5]

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Scaife, A.R., Herodotus on the evolution of Lydia, UTexas M.A. Report 1983.
  • Scaife, A.R., "The argument of III.84", AAPhA (1988), p. 25
  • Scaife, A. R., "Accounts for taxes on beer and natron. P. Austin inv. 34", ZPE LXXI (1988): 105–109.
  • Scaife, R., "Alexander i in the Histories of Herodot", Hermes CXVII (1989).129–37.
  • Scaife, A. R., The Kypria and its Early Reception, UTexas Ph.D. thesis 1990.
  • Scaife, R., "From kottabos to war in Aristophanes' Acharnians", GRBS 33 (1992): 25–35.
  • Scaife, A. R., "Ritual and persuasion in the house of Ischomachus", CJ 90.3 (1994–1995): 225–32.
  • Scaife, R., "The Kypria and its early reception", ClAnt 14.1 (1995): 164–191.
  • Scaife, R., & Bonefas S., Diotima: materials for the study of women and gender in the ancient world (1995-). Textus apud Stoa.
  • Scaife, A. R., "Protagorean frames of reference in Thucydides", AHB 10.1 (1996): 31–37.
  • Scaife, R., R. Finkel, W. Hutton, D. Whitehead, et al. Suda Online: Byzantine Lexicography (1998-). Textus apud Stoa.
  • Scaife, R. & Porter, D., "Tools for Collaborative Editing" (2006). Available? ['http://wiki.digitalclassicist.org/OSCE_Scaife_Paper hic.]
  • Scaife, R., et al. "Directions for the Future" (2007). Quaedam res.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Dot Porter, "Ross Scaife (1960-2008)" in The Stoa: a Review for Digital Classics (18 Martii 2008) Document utilisé pour la rédaction de l’article Inter fontes nostros.
  2. "Laudatio Cathy Jane Edwards Scaife". The Free Lance–Star. 22 Aprilis 2018 .
  3. Digital Classicist: index.
  4. "NSF funding notice," de propositi ducibus.
  5. [5][6]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]