Roma uno die non est condita

Latinitas bona
E Vicipaedia

"Roma uno die non est condita" est proverbium quod monet magna incepta longum tempus postulare et non cito perfici posse.

Locutio primum in libro poëmatum Francogallicorum, Li Proverbe au Vilain (circa 1190 edito) reperitur: Rome ne fu[t] pas faite toute en un jour (hodie autem Francogallice dicitur Rome ne s'est pas faite en un jour).[1]

Versionem Latinam Elizabetha I regina Angliae in oratione anni 1563 in Universitate Cantabrigiensi elocuta est: "Haec tamen vulgaris sententia me aliquantulum recreavit, quae etsi non auferre, tamen minuere possit dolorem meum, quae quidem sententia haec est, 'Romam uno die non fuisse conditam.'"[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Adolf Tobler, ed., Li proverbe au vilain, die Sprichwörter des gemeinen Mannes : Altfranzösische Dichtung (Lipsiae: S. Hirzel, 1895), p. 43.
  2. John Heywood, The Proverbs of John Heywood, ed. Julian Sharman (Londinii: George Bell & Sons, 1874), p. 64.