Romana (ad Murmanum)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Romana (discretiva)

Romana
Murmansk, Murmansk Oblast, Russia - panoramio (2).jpg
Insigne Romanae ad Murmanum
Insigne


Nomina Latina alia

Romana ad Murmanum

Res politicae
Natio Russia
Condita 1916
Res geographicae
Area
 - tota


154,4 km²

Numerus incolarum 2018 295 374
Coordinata 68° 58′ 00″ Sept., 33° 05′ 00″ Ort.
Altitudo 50 m
Situs interretialis: http://www.citymurmansk.ru/

Romana[1] (Russ. Murmansk) est urbs in paeninsula Kolaensi in Russia sita. Caput regionis Murmanicae est. Incolas 295 374 habet anno 2018. In ripa occidentali sinus Kolaensis Maris Barentsiani patet. Portus est magna et maxima urbs Orbis terrarum, quae ultra Circulum Arcticum iacet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tempore Belli Orbis terrarum prioris condita est, ut portus his terris sit. Romana ad Murmanum de Romanov, nomine domus imperatorum Russiae, et de nomine huius litoris Maris Barentsiani Murman, navitis Russicis solitum, nominata est. Post sex menses Rebus novis Februariis factis simpliciter Murmansk renominata est. Tempore Belli Orbis terrarum secundi paene tota incensa est, sed refecta maximis laboribus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 515. De nomino priore Рома́нов-на-Му́рмане, i.e. Romana ad Murmanum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Romanam ad Murmanum spectant.