Rogerus de Ponte Episcopi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Rogerus de Ponte Episcopi (natus anno circiter 1115; mortuus die 26 Novembris 1181) fuit archidiaconus Cantuariensis ab anno 1148/9 et mox archiepiscopus Eboracensis; Westmonasterii die 10 Octobris 1154 consecratus est. Legatus fuit pontificalis. Henricus rex iunior die 14 Iunii 1170 Westmonasterii manibus Rogeri coronatus est, nolente archiepiscopo Cantuariensi Thoma Becket, qui mox Rogerum excommunicavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]