Rogerius Spini

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pistor Cisti ientaculum sumit Rogeriumque Spini ad gustandum suadet, ex historia pistoris Cisti Decameronis Boccacii. Res in libro manu scripto saec. XV picta (BNF Français 239 f. 171r)

Rogerius Spini, vulgo saepe Geri Spini, qui saeculo XIII exeunte floruit, fuit argentarius urbis Florentiae, factionis Guelphorum nigrorum particeps, et amicus papae Bonifacii VIII. Reperitur in historia Dino Compagni, Cronica delle cose occorrenti ne' tempi suoi; etiam in Decamerone Iohannis Boccacii (dies 6, fabula 2) ubi vicinus est et conviva pistoris divitis Cisti.