Rodericus
Appearance
(Redirectum de Rodrigo)
![]() |
Haec est pagina discretiva nominalis quae paginas de hominibus eiusdem fere nominis indicat. |
Rodericus | |
---|---|
![]() Dominus Rodericus, persona litteraria | |
Genus | Masculinum |
Origo | Germanica |
Significatio | "regnator gloriae" |
Index praenominum Paginae in "Rodericus" ineuntes |
Rodericus nomen masculinum origine Germanica est.
Lingua Gothorum Roderici nomen verum *Hrôþareiks est (e vocabulis hroud, id est 'gloria', atque rih, id est 'rex'),[1] quod Latine regnator gloriae sive dominus gloriosus valere apparet.[2]
In linguis frequentibus formae
[recensere | fontem recensere]- Anglice: Roderick
- Catalanice: Roderic
- Francogallice: Rodrigue
- Hispanice: Rodrigo
- Lusitanice: Rodrigo
- Russice: Рюрик (Rjurik)
Homines
[recensere | fontem recensere]Homines illustres nominis Roderici sunt:
- Rodericus (comes Castellae)
- Rodericus (rex Visigothorum)
- Rodericus de Arriaga
- Rodericus Barros
- Rodericus Borgia, verum nomen papae Alexandri VI
- Rodericus Chaves
- Rodericus Didaci, magis notus ut Campidoctor (vulgo El Cid Campeador)
- Rodericus Duterte
- Rodericus Rato
- Rodericus Stewart
- Rodericus Ximenius
In operibus artificiosis
[recensere | fontem recensere]In mythistoria Alexandri Manzoni I promessi sposi ('Promissi sponsi') nomen antagonistae principalis Dominus Rodericus (vulgo Don Rodrigo) est.