Rocky Horror Picture Show

E Vicipaedia

The Rocky Horror Picture Show est pellicula quae The Rocky Horror Show, ludum rockicum Britannicum a Ricardo O’Brien scriptum, anno 1975 accommodavit

Quam et parodiam mythistoriarum rerum futurarum et pellicularum horrificarum esse intellegi licet.

Hi histriones ea in pellicula spectari possunt:

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Fabula a criminologo quodam narratur. Iuvenes duo, nominibus Brad Majors et Janet Weiss, qui novissime mariti sunt, rure procul a vicis aut oppidis ullis vitio machinamenti motorii noctem sub Iove agere debent. Nocte frigida et pluviosa auxilium a domino cuiusdam castri petere constituunt, quod unum aedificium prope videre possunt. Id est castrum viri docti Frank N. Furter, quod eo tempore nesciunt.

Eodem tempore in castro illuminato dominus plures hospites iocis multis aliisque rebus scurrilibus mirisque delectat. Qui virum colorata in aqua submersum creavit, quod nunc cum amicis et hospitibus celebrare in animo habet. Eo, quod deinde hospites faciunt stupra multa, irritatur maxime Frank N. Furter magister. Postea servi Frank N. Furter magistrum produnt interficiuntque. Tum casa tollitur ad caelum et ad astra et volat ad terram Transylviam.

Rocky Horror monstrum, cuius nomine et ludicrum scaenicum est appellatum, est homo, quem magister sub velamine creavit. Et Furter et Janet eum amant. Partem monstri agit Petrus Hinwood, sed canit Trevore Cornu. Ille tamen agit in ludicro quamquam vestitus corpus totum vestimentis muliebribus.

Primo ludicro in cinematographeis monstrato non multum fructus redditum est, deinde tamen homines plurimi ludicro faverunt. Hodie homines media nocte pelliculam spectare solent, e quibus multi ad cinematographeas veniunt induti vestibus, quae similes sunt illarum ab histrionibus gesssarum. Saepe et viri inveniuntur, qui vestes muliebres gerant, quod histriones, imprimis illum, qui partem Rocky Horror monstri egit, assimulare volunt [confer, quae supra scripsi!]. Illi, qui pelliculam in cinematographeis spectant, nonnumquam et rebus non aliter utuntur atque histriones spectati. Inter res, quas secum ferunt, sunt oryza, acta diurna, aqua, candelae, panis quadratus tostus, res fractae, petasi, tintinnabula. Quandocumque illae res in pennicula ab histrionibus adhibentur, et illi, qui spectant, has res tollunt aut iaciunt aut alio modo adhibent. Saepe et sedibus exsiliunt et saltant.

Praeclarissimum fortasse carminum omnium illius ludicri est carmen 'per tempus saltemus iterum'. In pellicula narrator illos, qui spectant, hortatur, ut ipsi eodem modo saltent. Verba a choro canuntur:

Modo saltandum est ad sinistram,
Tum gradiendum est ad dextram,
Pones manus tuam ad coxam,
Admovebis genua iuxtim.
Sed erit impetus pelvis,
Quo vere redactus eris insanus:
Per tempus saltemus iterum!

Nexus externi[recensere | fontem recensere]