Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Robinson Crusoëus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Robinson Crusoëus et Friday

Robinson Crusoëus[1] (Anglice: Robinson Crusoe) est mythistoria a Daniele Defoe anno 1719 scripta. Quae mythistoria, autobiographica forma scripta, de viginti octo annis narrat, in quibus ille Crusoëus in quadam insula naufragus permanet, indigena Friday[2] comite.

Mythistoria[recensere | fontem recensere]

Editio princeps, 1719

Fabula Romanensis titulo »Life and strange surprising adventures of Robinson Crusoe«[3] anno 1719 Londinii vulgata est cui ita plausum est ut eodem anno quattuor editiones sequerentur. Robinson modum in clarum atque simplicem describitur velut adulescens libenter res periculosas suscepturus. Genitoribus domi relictis naufragus in insula apud ostium Orinoci habitat in plena solitudine. Iste vir cultura imbutus cum nonnullis instrumentis in natura ambienti tropica atque luxuriosa solus est. Contingit ei, ut artificia, pecorum culturam, religionem iterum sibi creet. Vir nomine Friday (Feriae sextae), quem manibus anthropophagorum barbarorum eripuit, aliquando in mundo construendo succurrit contra cannibalismi fautores propinquos et erga nautas seditiosos Anglicos, qui forte appulsi duumviros in Europam retransportabunt.

Minoris momenti autem est mythistoriae primae continuatio, ubi agitur de reditu Robinson Crusoëi eiusque famuli in insulam cultum atque humanitatem inserendi causa. In parte tertia autem praetitulata »Serious reflexions during the life of Robinson Crusoe« moralia omnino atque taediose praevalent.

Imitatores grati[recensere | fontem recensere]

Taberna librorum Constantinopolitana herois nostri nomen portans

Liber Danielis Defoe in multa idiomata Europaea conversa est (e.g. anno 1719 in Francogallicum, anno 1720 in Theodiscum); neque umquam imitationes aberant. Namque epigonorum Robinsoniaca quadraginta iam usque annum 1760 nota erant. Anno 1722 Hallae Suevicae tractatio libera Theodisca »Teutscher Robinson oder Bernhard Creutz« edita est. Praeter nationum genera varia (e.g. in Italia, Francia, Saxonia, Silesia, Saxonia Inferiore, Suecia, Palatinatu, Frisia orientali, in Iudaeis) etiam ideologiae atque professiones certatim aemulabantur de proprio libro creando (e.g. theologi, medici, philosophi). Imitationem maxime elegantem autem lingua Theodisca Ioannes Godofredus Schnabel exaravit sub titulo »Insel Felsenburg«, alteram potius paedagogicam atque dialogis scitis refertam autem Ioachim Henricus Campe, »Robinson der Jüngere« (Hamburgi 1779; editio CXVI anno 1894 Brunsvici). Liber Campe quoque permultis conversionibus gavisus est (e.g. in linguam Graecam modernam, in Bohemicum).

Aliter autem Ioannes Howell in opere suo »The life and adventures of Alexander Selkirk« (Londinii 1828) ubi res verae gestae nautae cuiusdam Scotici referuntur, qui poena affectus mensibus inter Septembrem 1704 et Februarium 1709 in Insulis Ioannis Ferdinandi solitarius vitam degere debuit. In fine nauarchus Wood Rogers eum salvavit. Selkirk autem in patriam reversus »Collection of voyages« concinnavit. Temporibus recentioribus etiam ars cinematographica Robinsoniaca creavit, e.g. Cast Away, Gilligan's Island, Swiss Family Robinson, Lost in Space Robinson Crusoe (2016).

Sunt qui Danielem Defoe furti litterarii accusaverint; constat autem librum eius singularem esse propter contradictiones inter hominem eruditam et naturam intactam, quibus argumentum centrale apud Defoe tantummodo fiebat.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. F. J. Goffaux, Robinson Crusoëus, editio nova (Londinii: apud Geo. Wilson, 1820). In versione Francisci Newman Rebilius Cruso, -onis (versionum Latinarum enumerationem invenias in Libros Latine redditos).
  2. Sc. Latine dies Veneris vel Veneridiurnus. Goffaux nomen Anglicum servat.
  3. Titulus completus sat difficilis, ecce: The Life and Strange Surprizing Adventures of Robinson Crusoe of York, Mariner: Who lived Eight and Twenty Years, all alone in an un-inhabited Island on the Coast of America, near the Mouth of the Great River of Oroonoque; Having been cast on Shore by Shipwreck, wherein all the Men perished but himself. With An Account how he was at last as strangely deliver’d by Pirates. Written by Himself.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wilfried Dittmar: The Life and Strange Surprizing Adventures of Robinson Crusoe of York, Mariner. In: Kindlers Literatur Lexikon. Taschenbuchausgabe, dtv, Monaci 1986, tomus 7, S. 5708–5710.
  • Ian Watt: Robinson Crusoe, Individualismus und der Roman. In: Willi Erzgräber (ed.): Interpretationen, tomus 7: Englische Literatur von Thomas Morus bis Laurence Sterne. Fischer Verlag, Frankfurt a. M. et al. 1970, p. 227–260.
  • Robert Weimann: Daniel Defoe – Robinson Crusoe. In: Franz K. Stanzel: Der englische Roman. Vom Mittelalter zur Moderne. Band I. Bagel Verlag, Dusseldorpii 1969, p. 108–143.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Robinson Crusoëum spectant.