Robertus Sonkowsky

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Robertus Paulus Sonkowsky (circa 1931 – November 16, 2014[1]) professor erat emeritus studiorum classicorum et Orientis Proximi antiqui apud Universitatem Minnesotae. Praeclarus erat auctor de arte rhetorica Latina necnon de pronuntiatu linguae Latinae aetatis aureae. Baccalaureatu honestatus est a collegio Lawrence (1954), gradu doctoris autem ornatus ab Universitate Carolinae Septentrionalis (1958). Sodalis erat honorarius Coetus studiosorum scientiae Chronobiologiae cui sedes aedificium Mayo in Schola Medicinae ubi operam dabat studio naturae temporum relate ad vitam hominum.

Sonkowsky auctor et coryphaeus erat inclitus inter eos qui textus classicos viva voce crebro gestu reddiderunt. Documentum sonorum confecit c. t. Homerus: Mors Patrocli - Caput XVI Iliadis apud Folkway Phonodisci ut particeps Sedis Smithsonianae studiorum morum popularium et cultus artium a maioribus traditi. Multae aliae impressiones eius sonorae in taeniis et discis parabiles sunt in Interrete:

http://www.rhapsodes.fll.vt.edu/Latin.htm

et apud domum editoriam Bolchazy-Carducci:

http://www.bolchazy.com/Category.aspx?s=OrderBy+ASC&CategoryId=1092&p=0

Secundum iter vitae orsus est iam annis septuagesimis superioris saeculi quum munus actoris scaenici suscepit in nonnullis theatris Urbium Geminarum inter quae praeclarum illud Guthrie. Tum demum, rude donatus, operam dare coepit carminibus suis Anglice conscriptis.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Performance of Literature in Historical Perspective ed. D. Thompson et al. (Univ. Press of America 1983) Chapters 1 and 2 (pp. 1–65): "Oral Performance and Ancient Greek Lit." and "Oral Interpretation of Classical Latin Literature."
  • "Euphantastik Memory and Delivery in the Classical Rhetorical Tradition," Rhetoric 78 ed. Brown and Steinmann, 1979, pp. 375–3??
  • "Critical Edition of the Latin Rhetorical Treatise De Compositione by Gasparino Barizizza of Bergamo, " Year Book of the American Philosophical Society, 1962, 629.
  • "Delivery in Ancient Rhetorical Theory," Transactions and Proceedings of the American Philological Association 90 (1959), pp. 256–274.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]