Robertus Hawke

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Robertus Hawke
Res apud Vicidata repertae:
Robertus Hawke: imago
Nativitas: 9 Decembris 1929; Bordertown
Patria: Australia

Officium

Officium: Prime Minister of Australia, Member of the Australian House of Representatives, Treasurer of Australia
Munus: Politicus, union organizer, trade unionist

Consociatio

Factio: Australian Labor Party

Familia

Genitores: Clem Hawke;
Coniunx: Blanche d'Alpuget

Memoria

Laurae: Companion of the Order of Australia, Q31019704

Robertus Hawke, vulgo praenominibus plenis Robert James Lee sed saepissime Bob Hawke (Bordertown in oppido Australiae Australis natus die 9 Decembris 1929) est politicus Australiae.

Filius praedicatoris et praeceptricis, Perthiae educatus, alumnus est universitatis Australiae Occidentalis et Collegii Universitatis Oxoniensium. Breve temporis spatium apud universitatem Australianam Nationalem studuit, sed postea Melburniae habitans iuxta consilium Australianum collegiorum munerum operam dedit. Anno 1973 praeses foederalis factionis laboris electus est. Ab anno 1980 legatus parlamento Australiano, officium ducis huius factionis iam anno 1982 petivit, anno insequenti accepit, antecessore Gulielmo Hayden. Qua factione mox in comitiis victrice, Robertus Hawke a die 11 Martii 1983 usque ad 20 Decembris 1991 primus minister meruit.

Scripta[recensere | fontem recensere]

  • 1994: The Hawke Memoirs. Heinemann

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertum Hawke spectant.