Robertus Carfaneus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Robertus Carfaneus (Italice Roberto Carfagni; pronuntiatus: [ro'bɛrto kar'faɲɲi]), Abellini die 28 Augusti anno 1983 natus, Latinitatis cultor ac magister est Italus. Montellae, in Campania felici, habitat.

Litteras Latinas (antiquas) Romae, in Vivario Novo, Latine docuit, dein linguam Latinam in Hispania.

In artis didascalicae historiam atque rationem docendae Latinitatis, ut alia mittamus, incubuit.

Inde ab anno 2012 Latine docuit ac docet, per rete omnium gentium, multos discipulos, aetate ac natione maxime varios. Unus ex iis, Iosias Pratensis (sive Anglice Josiah Meadows) nomine, Americanus, sedecim nunc (anno 2017) annos natus, quasi alter Pascolius, haud uno iam in certamine poëtico victor evasit.

Multis praeterea et in Europa et in America affuit conventibus, scholis aestivis, seminariis, ubi acroases habuit, vel Latine docuit.

Item anno 2012 cum nonnullis amicis Scholam Latinam condidit, cui id propositum est, ut Latinitas et Graecitas augeantur digneque colantur, per scholas praesertim ac seminaria.

Carfaneus in docendo methodo utitur viva: discipuli enim ad Latine loquendum et scribendum ab eo invitantur ac gradatim ducuntur. Ei praeterea persuasum est grammaticae et sermonis studium diligens discipulis necessarium esse.

Roberti Carfanei scripta[recensere | fontem recensere]

  • Nova exercitia Latina I, Schola Latina, Montellae, 2015. II editio emendata et aucta, ibid., 2016.
  • Nova exercitia Latina I soluta, Schola Latina, Montellae, 2016.
  • Caroli Francisci Lhomond Epitome historiae sacrae, brevi Christi vitae narratione addita. Integrum opus ad usum discipulorum edidit Robertus Carfagni, Vivarium Novum, Romae, 2009.
  • Humanitatem induere, feritatem deponere. L’Umanesimo italiano e i suoi ideali pedagogici: Pier Paolo Vergerio e Leonardo Bruni, Vivarium Novum, Romae, 2013.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.