Robertus Brout

E Vicipaedia
Wikidata Robertus Brout
Res apud Vicidata repertae:
Robertus Brout: imago
Robertus Brout: imago
Nativitas: 14 Iunii 1928; Novum Eboracum
Obitus: 3 Maii 2011; Bruxellae
Patria: Civitates Foederatae Americae, Belgica
Praemio Sakurai laureati anno 2010 coeuntes: a sinistra parte Thomas Kibble, Geraldus Guralnik, Carolus Ricardus Hagen, Franciscus Englert, Robertus Brout

Robertus Brout (in urbe Novo Eboraco die 14 Iunii 1928 natus; in oppido Linkebeek iuxta Bruxellas mortuus die 3 Maii 2011) fuit physicus. Alumnus fuit universitatum Neo-Eboracensis et Columbiae. Breviter apud universitatem Rocestriensem socius meruit. Professor deinde factus est universitatis Cornellianae et ab anno 1961 universitatis liberae Bruxellis in urbe, ubi cum Francisco Englert operam dedit. Praemiis Wolf (anno 2004) et Sakurai (anno 2010) laureatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertus Brout spectant (Robertus Brout, Robert Brout).
  • Pagina Wolf praemio 2004 dicata (cum biographia) (Anglice)

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!