Franciscus Robert

E Vicipaedia
(Redirectum de Robert (popina))
Titulus operis Antonini Carême Le Cuisinier parisien, ou l'art de la cuisine française au XIXe siècle (1828), ubi laureata sunt nomina coquorum a quibus Carême se scientiam suam didicisse confessus est: supra ad sinistram partem "Robert" legitur

Franciscus, vulgo François Robert,[1] qui saeculo XIX ineunte floruit, fuit coquus.

Iuxta Raimundus de Boisgelin de Cucé cardinalem archiepiscopum Aquissextiensem coquus meruit. Quo anno fere 1789 emigrato, Robert se restaurator in Palatio Regio Parisiensi cum fratre constituit. Sub hoc titulo a Grimod de la Reynière in Almanach des gourmands anno 1803 necnon postea laudatus est. Anno autem fere 1806 popinam fratri commisit: ipse enim convocatus est ad hospitium "cuiusdam nobilis" (d'un grand personnage) dirigendam, videlicet Hieronymi Bonaparte.[2] Epulum matrimoniale die 22 Augusti 1807 paravit huius cum Catharina Wurtembergensi(fr). Robert ipse Antoninum Carême convocavit ut ad illam cenam inter subalternos laboraret; ipse ut coquinae praefectus iuxta Georgium principem regentem operam daret. Carême annis posterioribus Robert praeceptorem suum coquorumque eius temporis principem censebat. Opus Carême Le Maître d'hôtel français fratribus Robert dicatum est.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De praenomine vide Spang (2020) in indicem
  2. Grimod (1803-1810); cf. Carême (1822) vol. 1 pp. 4-5, vol. 2 p. 98
  3. Carême (1822) vol. 1 praeliminaria et pp. 78-88, Carême (1828) pp. 53-55

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes fere coaevi
Eruditio
  • Rebecca Spang, The Invention of the Restaurant: Paris and modern gastronomic culture (2a ed. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press, 2020) pp. 141, 144