Rivus Muniensis (regio)
Appearance
Haec pagina de regione Guineae Aequinoctialis narrat. Si aestuarium fluviorum quaeris, vide Rivus Muniensis.
Res apud Vicidata repertae:

region of Equatorial Guinea, oversea province of Spain, province of the Spanish Empire, Colonia
Civitas: Guinea Aequinoctialis
Locus: 1°30′0″N 10°30′0″E
Civitas: Guinea Aequinoctialis
Locus: 1°30′0″N 10°30′0″E
Fines
Procuratio superior: Guinea Aequinoctialis
Forma
Area: 26 017 chiliometrum quadratum
Caput: Bata
Subdivisiones: Litoral, Centro Sur, Kie-ntem, Wele-Nzas
Caput: Bata
Subdivisiones: Litoral, Centro Sur, Kie-ntem, Wele-Nzas
Vita
Incolae: 1 159 468
Rivus Muniensis[1] (Hispanice Río Muni) est tota pars Guineae Aequinoctialis, quae in terra continente Africae sita est. Area eius 26 017 chm2 est; a parte boreali Cammaruniae contermina est, ab orientali et australi cum Gabonia. Ab occidente sinui Guineensi Oceani Atlantici adiacet. Nomen Hispanicum de Rivo Muniensi, qui confinium australe regionis est, habet; sed in lingua Fang et "Mbini" appellatur de flumine regionis maximo. Silva tropica regionem operit, mangrovia ad litora saepe invenitur.
Bata est urbs regionis maxima; Civitas Pacis urbs capitalis nova hic aedficata est.
Colonia Lusitana erat usque ad annum 1778, cum Hispanica facta est; Guineae Hispanicae pars fuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Situs geographici et historici: Locus: 1°30′0″N 10°30′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon |