Richardus England

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Richardus (Anglice: Richard) England (natus anno 1793 Detroiti (tum ad Canadam pertinente), mortuus die 19 Ianuarii 1883 in oppido Titchfield/Hantonia) dux militum Britannicus fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

England anno 1814 Annam Mariam uxorem duxit, quae autem anno 1839 mortua est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

England, cuius pater miles fuit, anno 1808 succenturio ad exercitum Britannicum accessit. Deinde anno 1809 Bellis Napoleonicis in Nederlandia interfuit. Interim in Canadam iter fecit et post mortem patris et Proelium Waterlooense ad legionem suam Lutetiam revenit. In Francia mansit ad usque 1818, cum copiae occupationis se recesserunt. Deinde in Hibernia militavit (annis 1821 - 1833). Tum in Africa meriodionali certavit et anno 1838 tribunus militum promotus est. Anno 1839 in India translatus est, ubi et in Afgania pugnabatur. Cum anno 1842 Alexandriam Arachosiam urbem obsessam reliuit, valde vituperatus est. Anno 1843 in Angliam patriam rediit, ubi ad annum 1849 sine imperio mansit. Tum dux militum factus est et in expeditione Anglica ad Bellum Crimaeanum tertiam divisionem rexit. Proeliis ad Almam atque Inceromaniae se fortiter praestabat. Sed mense Augusto anni 1855 morbo coactus in patriam reverti coactus est. Anno 1877 ex exercitu se recessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]