Ricardus peregrinus (vates)

E Vicipaedia
(Redirectum de Ricardus peregrinus)
Jump to navigation Jump to search

Ricardus peregrinus fuit, secundum verba carminis Chanson d'Antioche, ioculator et vates qui recensionem antiquissimam huius carminis composuit: ipse enim, primae expeditionis sacrae particeps, obsidionem Antiochiae anno 1097 viderit versibusque Francogallicis narraverit. Res ita explicatur in recensione posteriori quam sibi Graindor de Duaco adrogat:

Cinquante rois i ot sans les autres barons.
Cil qui le cançon fist sot bien dire les nons,
Ricars li pelerins de qui nous le tenons.[1]

Plura refert chronicon Hispanicum La gran conquista de Ultramar, primum de obsidione Antiochiae: "pero contarvos hemos lo que dixo Ricarte el Peregrino, que se acertó en aquella batalla, e despues fue amigo de san Pedro de Antiocha; segun cuenta la ystoria que el Conde hizo, fueron ayuntados en aquella batalla noventa e dos reyes";[2] rursus de proelio ad Ascaloniam anno 1099 commissum: "cuenta Ricart, que escrivió esta ystoria por mandado del príncipe Remonte de Antiocha".[3] Si id verum sit, Ricardus ille vates fuerit qui Les chétifs primus cantitavit; sed hoc carmen, rebus fictis de peregrinatoribus plenum, serius compositum esse satis constat. An hic Ricardus peregrinus re vera vixerit et cantitaverit aliqui dubitant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • H. Kleber, "Wer ist der Verfasser der Chanson d'Antioche? Revision einer Streitfrage" in Zeitschrift für französische Sprache und Literatur vol. 94 (1984) pp. 115-142
  • Carol Sweetenham, Linda M. Paterson, edd. et interprr., The "Canso d'Antioca": An Epic Chronicle of the First Crusade (Aldershot: Ashgate Publishing, 2003. ISBN 0-7546-0410-1 (Paginae selectae apud Google Books)) pp. 55-58
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.