Ricardus Ioannes Neuhaus

E Vicipaedia

Ricardus Ioannes Neuhaus (natus in Pembroke, Ontario, Canada, die 14 Maii 1936; mortuus Novi Eboraci in urbe cancro die 8 Ianuarii 2009[1]) fuit presbyter (antea Lutheranus, ab anno 1990 Catholicus), theologus, scriptor et diurnarius Canado-Americanus. Neuhaus libellum religiosus First Things condidit. Insigniter commentus est "Regulam Neuhaus," dictum ab adversariis falsum habitum: Ubi orthodoxia permittitur, ibi proscribetur.[2]

Homo qui nihil in republica immutari voluit, "Pater Ricardus" (sicut ab praeside Georgio Bush et suis appellatus est), caput instituti "neoconservativi" Institute on Religion and Public Life fuit dux et turbator plebis in Catholico culturae bello contra ecclesias Protestantes, investigationes cellularum progenei clonarumque, quos abortum sinebant, quos iura feminarum sustinebant, quos homophylophiliae favebant, et alias res novas.[3] Orationibus scriptisque vituperavit National Council of Churches et World Council of Churches, quae dixit res sinistras inter civitates fieri pati et imperia Marxista adiuvare.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Richard John Neuhaus, 1936-2009," First Things, die 9 Ianuarii 2009, First Things - Home apud www.firstthings.com.
  2. "The Unhappy Fate of Optional Orthodoxy," First Things, Ianuario 1997, First Things - Home apud www.firstthings.com.
  3. Biographia de Ricardo Ioanne Neuhaus (Anglice).
  4. "Rev. R. J. Neuhaus, Political Theologian, Dies at 72," laudatio in The New York Times, die 8 Ianuarii 2009 The New York Times > Log In apud www.nytimes.com.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!