Latinitas bona

Ricardus Georgius Farina

E Vicipaedia
(Redirectum de Ricardus Fariña)
Jump to navigation Jump to search

Ricardus Georgius Fariña (natus Richard George Fariña Bruclynii Novi Eboraci die 8 Martii 1937; mortuus 30 Aprilis 1966) fuit cantor carminum vulgarium, compositor carminum, poeta, et scriptor fabularum brevium et unius mythistoriae Americanus. Anno 1962, Mimi Baez, sororem Ioannae Baez, duxit, Thoma Pynchon "viro optimo" adiuvante. Carmen Valle in suburbio Californiae casu birotae automariae mortuus est. Corpus in sepulcro simplice in Montis Regis Comitatu Californiae inhumatum est, monumento signo pacis ornato.[1] Fariña mythistoria Been Down So Long It Looks Like Up to Me, primum a Random House anno 1966 edita, innotuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Richard Farina," www.richardandmimi.com.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fariña, Richard. 1966, 1983. Been Down So Long It Looks Like Up to Me. Nova praefatio Thomae Pynchon. Harmondsworth Middlesexiae Angliae et Novi Eboraci: Penguin Books, 1983. ISBN 0-14-006536-9 (charta).
  • Hajdu, David. 2001. Positively Fourth Street: the lives and times of Joan Baez, Bob Dylan, Mimi Baez Fariña, and Richard Fariña. Novi Eboraci: Farrar, Straus and Giroux. ISBN 0-374-28199-8.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]