Ri Yongho

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ri Yongho
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 10 Iulii 1956; Pyeongyang
Patria: Respublica Popularis Democratica Coreana

Officium

Officium: Minister rerum externarum
Munus: politicus, Legatus

Consociatio

Factio: Factio Operariorum Coreae

Ri Yongho seu litteris Coreanis 리용호 (Pyeongyangi natus die 10 Iulii 1956) est legatus et politicus Coreae Septentrionalis.

Filius est Ri Myong-je qui, familiae regentis Gim cliens, tam apud sedem nuntiorum centralem Coreanam editor quam iuxta principem Gim Jeong-il nomenclator operam dedit.[1] Ri Yongho alumnus est scholae superioris Namsan et universitatis studiorum externorum Pyeongyangensis ubi linguae Anglicae studuit. Apud ministerium rerum externarum ab anno 1978 laborat sed inter annos 1979 et 1988 ad legationes Holmiensem et Harareensem, ab anno 2003 usque in 2007 ad legationem Londiniensem missus est. Minister vicarius a rebus externis a die 23 Septembris 2010, minister principalis a rebus externis a die 9 Maii 2016 factus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. North Korea Leadership Watch

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

A sinistra parte Michael Pompeo, Ri Yongho, Gang Gyeong-hwa ministra a rebus externis Coreae Meridianae, Iulia Bishop ministra a rebus externis Australiana (subter ad dextram), apud ASEAN Singapurae die 4 Augusti 2018 congressi

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum Coreae Septentrionalis