Rheda
Appearance
Res apud Vicidata repertae:


Civitas: Germania
Locus: 52°4′0″N 9°47′0″E
Numerus incolarum: 570
Situs interretialis
Locus: 52°4′0″N 9°47′0″E
Numerus incolarum: 570
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Grona
Geographia
Superficies: 15.14 chiliometrum quadratum
Rheda[1] (Theodisce Rheden) vicus urbis Gronae in Saxonia Inferiori in Circulo Hildesiensi est. E partibus Heino (Theodisce Heinum), ipso villagio Rheda (Theodisce Rheden) atque Wallenstadio[2] (Theodisce Wallenstedt) constat.
Historia
[recensere | fontem recensere]Rheda vicus nomine hretha saeculo 9 conditus est, sed primo anno 1022 pars Wallenstadium in actis descripta est. Heinum pars anno 1255 primo descriptum est. Ab anno 1969 partes ad commune generale Gronam pertinebant et anno 1974 in unum commune coniunctae sunt. Die 1 Novembris 2016 communia membrorum huius communis generalis, Eimi excepto sed Rheda inclusa, in urbem Gronam coniuncta sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Germanica toponyma cum terminatione -en plerumque latinizari solent addita terminatione latinizata "-a-ae", quamquam huius terminationis variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Stolpa, Dresda apud articulum Vicipaedia de indice urbium et communium Saxoniae; et Ala, Amma, Brema, Salancema, Wisa, Groninga, Toringa apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- ↑ Germanica toponyma cum suffixis -stadt et -stedt plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-stadium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Arnstadium, Bernstadium, Berolstadium, Carolostadium, Hermannostadium, Darmstadium, Freistadium, Eisenstadium, Fraustadium, Harpstadium, Helmstadium, Altstadium, Auerstadium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).

