Latinitas nondum censa

Reules de garder et governer terres

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Robertus Grosseteste saeculo XIII pictus

Reules de garder et governer terres, sive in libris manuscriptis Les reules Seint Roberd, sunt regulae ad fundum bene administrandum Anglonormannice saeculo XIII medio a Roberto Grosseteste compositae ad usum Margaritae de Quincy, cuius maritus Ioannes de Lacy comes Lincolniensis mortuus est anno 1240. Anno 1242 comitissa Gualtero Marescallo nupsit terrasque suas Lincolnienses filio Edmundo reliquit. Hoc anno 1258 mortuo, Margarita tutelam nepotis Henrici suscepit terrasque Lincolnienses rursus direxit.

Liber censetur anno 1240 vel 1241 scriptum esse. Regulae paullo postea Latine versae sunt, titulo Regulae quas bonae memoriae Robertus Grossetete fecit comitissae Lincolniensi ad custodiendum et regendum terras, hospitium et domum et familiam. Versio Latina inedita manet.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Elizabeth Lamond, ed. et interpr., Walter of Henley's Husbandry, together with an anonymous Husbandry, Seneschaucie, and Robert Grosseteste's Rules (Londinii: Longmans, Green, 1890) pp. 122-150 (Anglonormannice, Anglice) Textus
  • D. Oschinsky, ed., Walter of Henley and other treatises on estate management and accounting. Oxonii: Clarendon Press, 1971 (Anglonormannice, Anglice)

Nexus interni


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.