Rete Hartigianum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Robertus Hartig. Ex Otto Dittmar et al., Adam Schwappach: Ein Forstwissenschaftler und sein Erbe (Hanstedt 2001), 47.

Rete Hartigianum est opus reticulatum hypharum quod in radicem extenditur, inter cellulas epidermales et corticales penetrans. Hoc opus reticulatum est locus permutationis nutrimentorum inter fungum et plantam accipientem.[1] Rete Hartigianum in ectomycorrhizis per typum invenitur. Primae investigationes anatomiae coniunctionis inter fungos ectomycorrhizales et plantas a Roberto Hartig effectae sunt, mycologo et silviculturae perito Germanico saeculi undevicensimi, ex quo rete Hartigianum appellatur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carlile et Watkinson 1994:329–340.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Carlile, M. J., et S. C. Watkinson. 1994. The Fungi. Londinii: Academic Press Ltd.
Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!