Restitutio monarchiae Francicae
Appearance
Restitutio monarchiae Francicae, sive Restauratio, Francogallice Restauration, vocabulum temporis quod annis 1814–1815 vulgare factum est, est periodus historiae Francicae quae respondet restaurationi monarchiae tamquam regiminis politici in Gallia, vel accuratius in iis quae ex Imperio Napoleonico supererant. Haec in duas partes subdividitur :
- primum, periodus inter primam abdicationem Napoleonis Bonaparte die 6 Aprilis 1814 et reditum eius ad potestatem mense Martio 1815 ;
- deinde, periodus altera inter casum eius definitivum (sive casum Primi Imperii) et revolutionem dictam Trium Dierum Gloriosorum, a die 29 Iulii 1830.
