Latinitas bona

Respublica Helvetica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Terrae Reipublicae Helveticae

Respublica Helvetica vocabatur civitas quam Helvetis invitis anno 1798 Francici Confoederationem Helveticam invasi e tredecim pagis constituerunt.

Post quinque annos, die 18 Februarii 1803, Acto Mediationis nova foederatio, et illa Franciae subiecta, condita est, cum ipse Napoleo, qui illo tempore consul Franciam regnabat, agnosceret:

"la nature a fait votre État fédératif, vouloir la vaincre ne peut pas être d’un homme sage
"Natura fecit vestram civitatem confoederativam, non hominis sapientis est naturam vincere velle
Vexillum

Post cladem Napoleonis anno 1815 a Consilio Vindobonum restituta est Helvetiae e viginti duobus pagis confoederatio.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Beat von Warburg, ed., Basel 1798: vive la République Helvétique. Hrsg. von Museum der Kulturen Basel. Basileae: Christoph Merian Verlag, 1998, ISBN 3-85616-096-5

Nexus interni