Latinitas nondum censa

Reservatum Sichote-Alinense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Reservatum Sichote-Alinense in tabula colore viridi depictum

Reservatum Sichote-Alinense[1] (Russice Сихотэ-Алинский заповедник, tr. Sichotè-Alinskij zapovednik) vel plenius Reservatum publicum naturae biosphaerae Sichote-Alinense Abramovianum (Russice Сихотэ-Алинский государственный природный биосферный заповедник имени К. Г. Абрамова, tr. Sichotè-Alinskij gosudarstvennyj prirodnyj biosfernyz zapovednik imeni K.G. Abramova) est reservatum naturale in Oriente Extremo Russiae, in partibus orientali ac media iugi Sichote-Alinensis situm, ad territorium Maritimum Foederationis Russicae pertinens. Die 10 Februarii 1935 conditum, anno 2001 a UNESCO in indicem obiectorum patrimonii totius mundi inclusum est, et ab anno 2006 in honorem unius e conditoribus et praefecti sui primi Constantini Abramov vocatur. Area reservati nunc est 401 600 ha (4016 km²).

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Medvedeva, L.A. (1984). De Sirodotia suecica Kylin in reservato Sichote-Alinensi inventa notula. Novitates Systematicae Plantarum non Vascularium 24, 58–61.[1])

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Reservatum Sichote-Alinense spectant.