Latinitas nondum censa

Reservatum Bargusinense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pittacia cursualia URSS, ad anniversarium quinquagesimum Reservati Bargusinensis edita

Reservatum Bargusinense[1][2] (Russice Баргузинский заповедник, tr. Barguzinskij zapovednik), sive nunc plenior Reservatum publicum[1] naturae[2] biosphaerae Bargusinense (Russice Баргузинский государственный природный биосферный заповедник, tr. Barguzinskij gosudarstvennyj prirodnyj biosfernyj zapovednik) nominatur, est reservatum in Buriatia, in declivibus occidentalibus iugi Bargusinensis ad litus septentrio-orientale Baicalis lacus situm, aream 374 322 ha (3743 km2) habens.

In districtu Bargusinensi (unde et nomen) regionis Transbaicalensis die 29 Decembris 1916 secundum Calendarium Iulianum, vel 11 Ianuarii 1917 secundum Gregorianum, protectionis martum zibellinarum localium gratia conditum, factum est primum reservatum naturae in Russia (et solum eiusmodi in terra illa, ante res novas anni 1917 creatum). Anno 1986 factum est unum e reservatis biosphaerae UNESCO, et ab anno 1996 territorium reservati ad obiectum hereditatis mundialis naturalis UNESCO "Lacus Baical" pertinet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Reservatum publicum Bargusinense (Russice)
  2. 2.0 2.1 Reservatum naturae Bargusinense (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Reservatum Bargusinense spectant.