Latinitas nondum censa

Rescovia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ржев
Vexillum Rescoviae Insigne Rescoviae
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Reschovia[1]

Res politicae
Natio Russia
Mentio prima 1216
Res geographicae
Area
 - tota


56,17 km²

Numerus incolarum 2015 60 334
Coordinata 56° 15′ 56″ Sept., 34° 19′ 39″ Ort.
Altitudo 190 m
Situs interretialis: http://rzhevcity.ru/

Rescovia[2] (Russice Ржев, tr. Ržev) urbs est in regione Tueriensi Russiae, ad Rha fluvium sita. Valens sedes commeatus est, ubi duo ferriviae intersecant. Circa 60 milia incolarum habet (anno 2015).

Monumentum liberatoribus Rescoviae

Historia[recensere | fontem recensere]

Saeculo duodecimo condita, Rescovia olim erat arx valens in via mercatoria atque caput ducatus. In possessione ducum Smolensci, Moscoviae, Tueriae, Lituaniae erat, et anno 1521 plane facta est domanium magni ducis Moscoviae.

Tempore Belli Magni Patrii, annis 19421943, loco huius urbis accidit pugna Rescoviensis (Russice Ржевская битва) gravissima, cuius tempore copiae Sovieticae plus quam decies centena milia militum (caesorum vulneratorumque) deperdiderunt. Pugnae illi dedicatum est, e.g., poema Alexandri Twardowski Caesus sum sub RescoviaЯ убит подо Ржевом»). Anno 2007 haec urbs titulum Urbis gloriae militaris (Russice Город воинской славы) recepit.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rescoviam spectant.