Res publica Lucensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Res publica Lucensis
Res apud Vicidata repertae:
Res publica Lucensis: insigne
Res publica Lucensis: vexillum
Caput: Luca

Gubernium

medieval commune, Aristocratic republic

Tabula aut despectus

Res publica Lucensis: situs

Res publica Lucensis[1] (Italiane Repubblica di Lucca) fuit antiqua civitas sui iuris in Tuscia, regione Italica sita. Quae iam anno 1119 erat municipium liberum. Per septem saecula circa permansit et sua libertas interrupta est solum per octo ac quadriginta annos omnino. Res publica Lucensis est tertia aut quarta longaevissimarum Italicarum rerum publicarum, pone Rem publicam Venetam et Rem publicam Sancti Marini, simul cum Re publica Ianuensis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Exordium[recensere | fontem recensere]

Despectus in urbem Lucensem

Quando exacte res publica orta, dilucidus non est. Ante annum 969 Luca erat unum caput marchionatus Tusciae; postea marchionatui erant plurimae sedes. Post mortem Hugonis marchionis prima proelia Lucae contra Pisas facta sunt, annos 1002 ac 1004, index ad dominandum studii rectorum tuscarum urbium vel earum civium. Anno 1055, Henricus III imperator Lucensem iudicem Flaipertum mandavit "missum domni imperatoris" ac vicarium civitatis, ut potestas marchionatus Tusciae diminueretur, quia Beatrix marchionissa Tusciae innupserat Godefridum Barbatum, rebellis dux Lotharingiae inferioris, et desponderat eius filiam ac heredem Matildam Godefrido Gibbero, mariti filium. In illo tempore, quamquam pro forma Luca marchionatu Tusciae subiceretur, status civitatis marchionissaeque propemodo pariter erant.

Magistratus municipales regentes, sive Consules maiores, traduntur anno 1080 instituti esse, sed primissimum documentum notum de consulibus scriptum fuit anno 1119[2][3]. Istos consules Conradus marchio Tusciae anno 1120 agnovit vicarios civitatis Lucae, ut imperatori fideles urbes contra illas papae fideles faveret[4]. Utique anno 1081 Henricus IV imperator, quia in controversia de investitura partem Gregori VII papae adiuvaret Matilda marchionissa, concessit nullum castellum infra sex milia passuum a urbe Lucae constitueri posse et alia privilegia[5]. Hoc privilegium postea impensum est, ut castella adversariorum aggrederent et delerent. Deinde, Henricus V imperator anno 1116 concessit civibus privilegium de fluvio Serculi, de ostio Motronis ac de litore maris, autem Lotharius III imperator confirmavit omnia illa privilegia anno 1133[6]. Civitas die 6 Aprilis 1160 emit feudalia privilegia a Guelpho VI marchioni Tusciae pro solidos mille, et statum rei publicae liberae adepta est cum dignitate marchionali[7]. Post duos annos, Fridericus I Aënobarbus imperator civitati concessit de jure libere eligere consulibus[8].

Conflictiones municipales[recensere | fontem recensere]

Praetor, sive dominus Podestas, institutum est summus magistratus municipalis regens, ob forsit iussu Friderici imperatoris. Primus dominus Podestas Lucanae civitatis anno 1187 fuit Paganellus Porcarensum, dominus Castri Porcarii, qui cum multis dominis regionis societates habebat. Consules praetorque initio idem munus fungebantur, quare lites inter se non erant insuetae. Hi conflicti tulerunt aliquando ad expulsionem consulum aliquando ad annos sine praetore.

Cum Henricus VI imperator anno 1197 decessit, bellum inter imperiales candidatos exortum est. Eam occasionem Luca cum Volaterris, Sena, Florentia ac Fano Sancti Miniati usa est et inivit Societatem inter civitates Tusciae, ut potestas imperialis in Tuscia diminueretur et maiorem libertatem haberent. Etiam ea gratia civitas fortis saeculo 13 facta est magis magisque. Iam anno 1216 Luca Massam Lunensis ceperat et post 90 annos simul cum Florentia dominabatur Pistorium. Adversus Papam quoque res publica conflixit ad dominium Carfagnanae. Territorium lucanum admodum dilatatus est danno feudatarii municipiique adversarii.

Quam grandior, tam magis discordiosa. Ob litibus inter magnates ac vulgum multae societates armorum peditum creatae sunt ad defensionem urbis sine potentibus. Iam anno 1206 capitanei harum societatum, seu priores, in ecclesia Sancti Petri Maiori se iunxerunt et Consilium Populi instituerunt ut vulgus magis vim politicam acquisiverit. Post tertiam decadem saeculi corporationes artium ortae sunt in Luca et consilio populi se adiunxerunt. Anno 1234 statutus est civem esse posse solum quis domum in urbe haberet. Post mortem Friderici II imperatoris anno 1250 expulsa est pars ghibellina (quae re magnatum faciebat), consilium populi instituit Capitaneum Populi summum ductorem militiarum Lucanae civitatis et octo Antianos consilii regentes.

Pugna apud Montem Apertum, Pacinus Bonaguidae pinxit in Nova Chronica Iohannis Villani

Interea bellum inter guelphas ac ghibellinas civitates augebatur: Luca cum Florentia, Bononia, Ianua ac societate guelpha tota contra Pisas, Senam, Arretium ac societatem ghibellinam totam. Post pugnam apud Montem Apertum, Luca sola inter guelphas civitates Tusciae mansit invicta, sed anno 1264 pacem Manfredo regi petivit et pars Guelphorum expulsa est. Preterea Antiani decem numero subrogaverunt quinque consules maiores magistratus regentes, ut pacem inter partibus Guelphi ac Ghibellini restituta sit. Iam anno 1266 Carolus comes Andegavensis debellavit Manfredum, eius regnum cepit, patronus guelphae partis factus est et Luca eum immo dominum Podestatem eligit. Sine Manfredo guelphae civitates iterum bellum contra ghibellinam moverunt et Luca amissa territoria rursus cepit.

Sub fine saeculi Guelphi partiebantur inter Albam partem Nigramque. Nigra pars innitebatur in societatem cum papa, Alba pars in integram libertatem. Pars Alborum anno 1300 expulsa est. Post octo annos alia lis inter magnates ac vulgum exorta est, magnates expulsi sunt, nova charta civitatis instituta est partis populi et societas inter guelphas civitates renovata est.

Intermissiones Lucanae Libertatis[recensere | fontem recensere]

Huguccio Faggiolae dominus Podestas Capitaneusque Pisae, Lucam anno 1314 cepit et expilavit. Magnates ad Lucam rediverunt et Ghibellini cum Pisis bellum contra guelpham societatem moverunt. Sequente anno Huguccio auxilio Castrucium Castracani Antelminellorum magnam pugnam apud Montem Catini vincit. Attamen regimen Huguccionis civibus Pisarum Lucaeque non placebat, igitur duae urbes exsurrexerunt anno 1316. Castrucium electus est capitaneus populi Lucae et postea consul per totam vitam suam. Quia Castrucium munera pro electione promiserat domui Quartigianii sed non exsolverat, illa domus cum parte Alborum Guelphorum ac Florentia conspiravit. Revicta coniuratione, auctores capite damnati sunt, bellum contra Florentiam motum est et eius exercitum victum est apud Altum Passum. Ludovicus IV imperator anno 1327 Castrucium fecit ducam Lucae, Lunae, Pistorii Volaterrarumque, sed insequenti anno id decesserat ob morbum palustrem. Sub Castrucio maxima extensio territorii rei publicae eveniet et institutiones minus democraticae fiunt.

Teutonici mercenarii milites, qui ob orbato stipendio rebellaverant, Compagniam Cerrulii constituerunt sub ductu Marci Vicecomitium, Lucam urbem occupaverunt et civitatem vendiderunt. Gherardinus Spinolae cives Ianuensis emit rem publicam pro florinos 30 milia, eam tenuit per duos annos, in quos necesse fuit contra Florentiam bellare, quae novum Castrucium timebat. Postea Gherardinus rem publicam Iohanni regi Bohemiae donavit, Petrus Rossi dominus Parmae pro florinos 35 milia emit a Iohanne et cum Parma pro florinos 50 milia Mastini Scaligerorum domini Veronae vendidit. Quia Petrus Mastinusque armis congressi sunt, prime bello strenuo Scaligerus civitates cepit, deinde Lucam pro florinos 250 milia vendidit Florentiae. Sed antequam Florentia totam pecuniam contulisset, Pisae Lucam oppugnaverunt, exercitum Florentinum debellaverunt et esurientes cives Lucae, nullo auxilio florentino consequenti, Pisis civitam per quindecim annos dederunt pro promissionem urbem non expilari. Anno 1355 Carolus IV imperator pro florinos 60 milia Pisis dedit perpetuam potestatem rei publicae Lucensis. Nihilominus Luca sub Pisis mansit per alios quattuordecim annos.

Res publica restaurata[recensere | fontem recensere]

Anno 1369 Carolus IV imperator contra florinos 40 milia quotannis confirmavit rem publicam Lucensem praeter imperatorem nullum alium dominum haberet. Ob intercessionem Franciscus Guinisiorum salutatus est patrem patriae. Confestim res publica restaurata ac ordinata est, urbs in tres potius quam quinque regiones divisa est, nova constitutio scripta est et vexillifer iustitiae institutus est summus magistratus regens. Novum vexillum regiminis creatus est sine historicum vexillum abrogare, imitatione civitatis Senae.

Vexillum regiminis Rei publicae Lucensis (1370-1799)

Regimen Guinisii[recensere | fontem recensere]

Paulus Guinisii anno 1400 electus est capitanus populi et dominus Lucae. Anno 1430 Paulus depositus ac inclusus est.

Aevum modernum[recensere | fontem recensere]

Rebellio textorum anno 1531.

Quando civitas accusata est haereticis auxiliari, anno 1545 institutum est Officium de religione ut propagationem haereseon reprimeret et vitaret Romanam Inquisitionem se interposituram esse.

Emendatio statuti a Martinus Bernardini anno 1556 et res publica appellata est serenissima.

Bellum contra Ducatum Mutinae Regiique annos 1604-1620.

Liber Aureus insitutum est anno 1628 et Res publica aristocratica facta est.

Moenia conclausum est anno 1645.

Vexillum Rei publicae democraticae Lucensis (1799 et 1800–03).
Vexillum Rei publicae democraticae Lucensis (1803-1805)

Libertas rei publicae Lucensis finem habuit anno 1799 ob occupationem Francorum antea et Hasburgensium postea, sed pro forma civitas persistit ad annum 1805 usque. Res publica ordinata est a Francis ter in democratiam quam Ligurica, a Hasburgenses bis in aristocratiam quam antea. Novum statutum adeptum est 1 januarii 1802 - res publica democratica facta est, sed similior vetere re publica.

Conclusio[recensere | fontem recensere]

Anno 1805, Napoleo imposuit rem publicam in monarchiam vertere et cum Principatu Plumbinensi uniri. Post bella Napoleonis anno 1815, quia rei publicae institutum coniunctum est cum ideologia rei novae Francicae, praeter Confederationem Helveticam nulla res publica restaurata est Consilio Vindobonensi. Igitur civitas Lucensis ut ducatus restituta est, sed iam anno 1847 hic ducatus Magno Ducatui Tusciae adiunctus est.

Institutiones[recensere | fontem recensere]

Magistratus[recensere | fontem recensere]

Consules maiores

Quinque viri, vicarii totorum Lucanorum civium, ad quos potestas exsecutiva civitatis pertinebat. Ei electi erant quotannis. Hic magistratus permansit ab commune institutum usque ad annum 1264. Postea subrogatus erat collegio antianorum.

Collegium Antianorum

Decem viri, vicarii antique partis Lucani populi deinde totorum Lucanorum civium, ad quos cura civitatis pertinuit. Omnibus duobus mensis pars eorum electa erat. Hic magistratus permansit ab anno 1264 usque ad occupationem francorum anno 1799.

Dominus Podestas

Vir ex equestris dignitate, ad quem pertinebant executio legis, administratio altae iustitiae, conservatio socialis ordinis et usque ad annum 1250 imperium militiae. Is electus erat vicarius imperialis auctoritatis, per unum annum aut sex menses.

Capitaneus Populi

Summus dux militiarum

Maior Syndicus

Iudex ut observantiam legis in omnibus officiis magistratibusque rei publicae inspiceret.

Consilia[recensere | fontem recensere]

Consilium Lucani Communis

Initio hoc erat unum consilium, postea etiam Maius Consilium appellatum fuit. Consilium in Ecclesia Sancti Michaelis in foro adunabatur, ut magistratus mandaret ac consiliaretur et ad hoc consilio potestas legifera pertinebat. Consules maiores praeerant hoc consilium, deinde dominus Podestas. Participes quotannis deligebantur: 25 singulis portis urbis plus 24 ex tota urbe et ceteri variabili numero. Post annum 1316 hoc consilium subrogatum erat generali consilio.

Consilium populi

Capitanei societatum armorum peditum, capitanei corporationum artium, antiani et ceteri partis populi variabili numero adunabantur in Ecclesia Sancti Petri maioris, ut vulgus magis vim politicam acquireret. Capitaneus populi praeerat hoc consilium. Post annum 1316 hoc consilium subrogatum erat generali consilio.

Generale Consilium

Consilium Lucani Communis ac Consilium Populi coniuncti sunt sub ductu Castrucii. Dominus Podestas ac Collegium Antianorum praeerant hoc consilium, ad quod potestas legifera pertinebat. Re publica restaurata, numerus participum huic consilio statutus est 180 virium.

Minus Consilium

Consilium quinquaginta virium, postea Consilium sex ac triginta virium.

Tribunalia[recensere | fontem recensere]

Curia Treguanorum

Tribunal ad lites inter ecclesiasticos laicosque. In ecclesia Sancti Sentii adunabatur haec curia.

Curia Querimoniarum

Tribunal ad lites inter laicos ad libras 25 usque.

Curia Sancti Cristophori

Tribunal ad lites inter laicos a libris 25. In ecclesia Sancti Cristophori adunabatur haec curia.

Curia Foretanorum

Tribunal ad lites inter cives Lucanos peregrinosque. In ecclesia Sancti Alexandri adunabatur haec curia.

Moneta[recensere | fontem recensere]

In Luca iam ante rem publicam erat moneta, quam saeculo 7 Langobardi instituerant et finem habuit saeculo 19. Denarii monetae Lucae celebres erant in tota Italia media usque ad saeculum 13.

Territoria[recensere | fontem recensere]

Territorium rei publicae dividebatur in Districtum sex miliariarum et Comitatum. Antique administrabantur Districtus sex miliariarium recte urbe, Comitatus vassallibus civitatis. Ob seditionibus vassallorum, vicariae capitaniaeque in locum feudalisimi per saeculum 13 subrogaverunt. Divisiones administrativae sub vicariis capitaniisque erant communia.

Urbs[recensere | fontem recensere]

Antique urbs dividebatur in quinque regiones: Porta Burgi, Porta Sancti Frediani, Porta Sancti Donati, Porta Sancti Petri ac Porta Sancti Gervasii. Omnis regio includebat domos intra moenia ac cetera extra moenia, quae burgi suburbiique dictae sunt.

Ab anno 1370 urbs dividetur in tre regiones: regio Sancti Martini, regio Sancti Paulini ac regio Sancti Salvatoris.

Districtus sex miliariarium[recensere | fontem recensere]

  • Commissariatus Districtus sex miliariarum (1550-1801)
    • Vicaria Computi (1668-1801)

Comitatus[recensere | fontem recensere]

  • Vicaria Campi Maiori (1242-1801) in regione litoris maris
    Caput: Castrum Campi Maiori. Altera communia: Plebs Campi Maiori, Pontemazzori, Nocchi, Montemagno, Gualdo, Puosi e Gombitelli eTorcigliano, Migliano, Valpromaro, Pedona, Massa Grausa, Mommio, Corsanico, Conca, Bargecchia, Stiava, Plebs Ilicis, Montigiano, Bozzano, Via Regis.
    • Vicaria Viae Regis (1617-1801)
      Antea pars Vicariae Campi Maiori.
  • Vicaria Petrae Sanctae (1242-1514) in regione vallis Versiliae et litoris maris
    Postea pars capta Florentia ac cetera pars reformata Vicaria Montis Tiniosi.
    Caput: Petra Sancta. Altera communia: Stathiema, Terrinca, Pruno, Gallena, Volegno, Cappella di San Martino (Azzano), Pomezzana, Farneta, Farnocchia, Raetinianum, Motrone, Sala Vetia, Strettoia, Monteggiori, Veghiatoia, Rotaio
  • Vicaria Vallis Arni (1250-1314) in regione Vallis Arni
    Postea libera sub Commune Ficecli.
    Caput: Ficeclum. Altera communia: Castrum Sanctae Crucis, Mons Falconis, Castrum Francum, Castrum Sanctae Mariae ad montem, Castrum Staffili et Orentanum et Gallenum, Massa Piscatoria, Mons Calvoli, Bientina, Ultrario.
  • Vicaria Terrarum civium et Vallis Limiae (1258-1308)
    Postea divisa in vicarias Vallis Limiae et Vallis Arianae.
    Caput: Corsena. Altera communia: Aramum, Brandeglio, Boveglio, Casabasciana, Casoli, Castrum Vetus, Cerbaria, Cocciglia, Colognora, Controne, Crasciana, Fanum Sancti Quirici, Lucchio, Limano, Lugliano, Meabbio, Medicina, Mons Fegatensis, Palleggio, Pariana, Sorana, Vicus Pancellorum, Villa Basilica.
    • Vicaria Vallis Limiae (1308-1801)
      Antea pars Vicariae Terrarum civium.
      Caput: Corsena. Altera communia: Lugliano, Meabbio, Corvaia, Brandeglio, Crasciana, Casoli, Casabasciana, Cocciglia, Palleggio, Controne, Mons Fegatensis, Limano, Vicus Pancellorum, Lucchio, Lignanello.
    • Vicaria Vallis Arianae (1308-1801)
      Antea pars Vicariae Terrarum civium.
      Caput: Villa Basilica. Altera communia: Pariana, Boveglio, Colognora, Aramum, Fibbialla et Medicina, Pontitum, Stiappa, Fanum Sancti Quirici.
  • Vicaria Perpore supra (1262-1272) in provincia Carfagnanae
    Postea divisa in vicarias Castellionis Camporegianaeque[9]
    • Vicaria Castellionis (1272-1801) in provincia Carfagnanae
      Antea pars Vicariae Perpore supra.
      Caput: Castellio. Altera communia: Bargechia, Capraia, Castagnola, Castrum novum, Cerretoli, Ciciorana, Corfino, Fosciana, Gorfigliano, Gragnanella, Gramolazzo, Magnano, Palleroso, Pontecosi, Roggio, San Donnino, Sassorosso e Massa, Silicagnana, Silico, Vallis superior, Verrucchia, Villa Colimundinga.
    • Vicaria Camporegianae (1272-1446) in provincia Carfagnanae
      Antea pars Vicariae Perpore supra. Postea se dedita domui Estensibus.
      Caput: Camporegiana. Altera communia: Agliano, Bogli, Borsigliana, Careggine, Capoli, Caprignana, Casatico, Casciana, Cascianella, Colle, Colognola, Cogna, Dalli, Eglio, Filicaia, Giucugnano, Gragnana, Grancilla, Livignano, Magliano, Naggio, Nicciano, Orzaglia, Petrognano, Poggio San Terenzo, Ponteccio, Pugnanella, Roccalberti, Rontano, Sala, San Michele, San Romano, Sant'Anastasio, Sassi, Silicano, Sillano, Soraggio, Valle, Vallis inferior, Verrucola, Vibbiana.
  • Vicaria Perpore infra (1262-1272) in provincia Carfagnanae
    Postea divisa in vicarias Bargae Coreliaeque.[10]
    • Vicaria Bargae (1272-1341)
      Antea pars Vicariae Perpore infra, postea pars se dedita Florentiae ac cetera pars reformata Vicaria Gallicani.
      Caput: Barga. Altera communia: Gallicanum, Albiano, Bolognana, Brucciano, Callis minor, Cassium, Castrum Vetus, Cardusius, Fiattone, Loppia, Lupinaia, Mons Altissimus, Munatiana, Pedona, Perpoli, Seggio, Sommocolonia, Trassilicus, Treppignana, Tiglio, Vallicum inferior, Vallicum superior, Verni, Virgemulis.
      • Vicaria Gallicani (1347-1801)
        Antea pars Vicariae Bargae.
        Caput: Gallicanum. Alia communia: Bolognana, Brucciano, Callis minor, Cardusius, Cassium, Fiattone, Lupinaia, Mons Altissimus, Munatiana, Perpoli, Trassilicus, Treppignana, Vallicum inferior, Vallicum superior, Verni, Virgemulis.
    • Vicaria Coreliae (1272-1801)
      Antea pars Vicariae Perpore infra.
      Caput: Corelia. Altera communia: Mutianum Castrum, Piscalia, Ghivizzano, Anchiano, Ansana, Borio, Bugnano, Ceretulo, Cerreto, Chifenti, Colle Bertingo, Colognora, Convalle, Corsagna, Cune, Dezza, Fornoli, Gello, Gioviano, Granaiola, Lucignana, Lugnano, Oneta, Piegaio, Puticiano, Serra, Tereglio, Villa a Roggio, Terzone, Spulizzano (S. Romano), Villa Terenzana, Vetriano, Volimiana,Vitiana et Calavorno.
      Feudum domi Antelminellorum ab 1328 ad 1441 usque.
      • Vicaria Mutiani Castri (1562-1801)
        Antea pars Vicariae Coreliae.
      • Vicaria Piscaliae (1602-1801)
        Antea pars Vicariae Coreliae ac Districtu sex miliariarum.
  • Vicaria Massae Lunensis (1268-1441) in regione litoris maris
    Postea se dedita domui Malaspinae.
    Caput: Massa Lunensis. Altera communia: Antona, San Vitale.
  • Vicaria Lunexanae (1295-1345)
    Antea pars civitatis Pisarum, postea quoque.[11]
    Caput: Sergiana. Altera communia: Carraria, Aula, Ponzano, Vinca.
    • Vicaria Carrariae (1404-1430)
  • Vicaria Minucianii (1463-1801) inter Carfagnanam Lunexanamque.
    Antea communia extra vicariae.
  • Capitania Vallis Serculi
    Communia: Castellio supra Serculi, Castrum Cotonis, Castrum Aquilae, Ripafractae, Filettole, Nozzano, Quosa, Castrum Ponti Serculi.
  • Capitania Serravallis (1302-1328)
    Antea pars civitatis Pistorii, postea Pistorio reddita.
    Communia: Castrum Serravallis, Groppoli, Calamecca, Casore, Castellina, Cecina, Cireglio, Crespole, Fagno, Lanciole, Larciano, Marliana, Momigno, Montagnana, Montegattoli, Saturnana, Serra, Villa Gelli, Vinacciano, Verruca.
  • Capitania Lizzani (1302-1328)
    Antea pars civitatis Pistorii, postea Pistorio reddita.
    Communia: Lizzano, Cavinana, Fanum Sancti Marcelli, Piteglio, Popiglio, Mammiano.

Ab anno 1801 territorium rei publicae dividebantur in tres provincias, quaeque uno commissario regebatur.

  • Provincia Serculi (Caput: Luca)
  • Provincia Litoris (Caput: Via Regis)
  • Provincia Appenninorum (Caput: Mutianum Castrum)

Domus praeclarae[recensere | fontem recensere]

Domus Descriptio
Allucingoli Ex hac familia Lucius III papa et Gherardus cardinalis nati sunt.
Anchiani
Antelminelli Gens Antelminellorum descendit a dominis Castri Veneris ac dividebatur in multis stirpibus. Eius viri milites equitesque fuerunt. Ex stirpe Castracani huius gentis natus est Castrucium dux.
Arnolfini Ex hac familia natus est Ioannes mercator, praeclarus ob tabulam denominatam "Coniuges Arnolfini".
Bambacari
Bernardini Gens Bernardinorum descendit a dominis Montis Magni, qui anno 1209 Lucanae civitati iuraverunt. Eius viri primiter milites deinde mercatores fuerunt et multis muneribus rei publicae functi sunt. Ex hac gente Martinus vexillifer iustitiae natus est.
Bottini
Buonvisii Eius viri opulentes mercatores nummulariique fuerunt et aliquot muneribus rei publicae functi sunt. Ex hac gente Laurentius coniuratus, Martinus vexillifer iustitiae ac Franciscus cardinalis nati sunt.
Burlamacchi Ex hac familia nati sunt Philippus coenobita, Franciscus vexillifer iustitiae coniuratusque ac Michael mercator, qui a Francia migravit quia ad Reformationem convertit.
Cenami Ex hac familia natus est Petrus pater patriae.
Dati Familia partis populi, ex qua natus est Bonturus antianus mercatorque. Eius cognati affinesque exules facti sunt ab Huguccio Faggiolae.
Diodati Gens oriunda Coreliae saeculo 12. Eius viri primiter chirurgi fuerunt, deinde in Luca nummularii saeculo 14, Genavam migraverunt quia ad Reformationem converterum.
Forteguerrae Gens Forteguerrarum descendit a dominis Brancoli et a saeculo 13 in Luca adest. Eius viri milites, mercatores nummulariique fuerunt et aliquot muneribus rei publicae functi sunt, sed exules facti sunt a Paulus Guinisiorum.
Garciones

(Garzoni)

Gens oriunda Pisciae adest in Luca a saeculo 13. Pars forsit migravit Bononiam Venetiamque. Ex hac gente nati sunt Bartolomaeus commissarius in Pisa, Nicolaus ductor in pugna apud Montem Apertum ac Lippus consiliarius Castruccii.
Guiditiones

(Guidiccioni)

Gens Guiditionum adest in Luca a saeculo 8. Eius viri nummularii fuerunt.
Guinisii

(Guinigi)

Gens Guinisiorum adest in Luca forsit iam a saeculo 10. Eius viri mercatores nummulariique fuerunt et aliquot muneribus rei publicae functi sunt. Ex hac gente nati sunt Franciscus pater patriae, Paulus dominus ac Nicolaus episcopus.
Mansii Gens Mansiorum adest in Luca ab saeculo 11. Eius viri primiter monetarii deinde mercatores fuerunt et ab commune condito aliquot muneribus rei publicae functi sunt.
Martini
Nobiles

(de' Nobili)

Gens feudalis oriunda Villae Colimundingae. Eius viri cives Castellionis Lucaeque fiunt ab anno 1265, sed pars Lucam migravit modo saeculo 15. Ex hac gente nati sunt Caesar scutarius Pii II papae, Lionellus abbas Fraxinorii ac Franciscus poeta.
Obicii

(Obizzi)

Gens equester partis Guelphae adest in Luca a saeculo 13, deinde etiam in Ferraria Patavioque. Eius viri milites equitesque fuerunt. Ex hac gente nati sunt Thomas Lucensis ductor, Robertus marchio Urciani, Ferdinandus ductor Leopoldi I imperatoris.
Orsetti Gens oriunda Marliae, migravit saeculo 16 Lucam, deinde adnotationem in Libro Aureo emit pro scudos 17500 anno 1652. Eius viri mercatores fuerunt. Ex hac gente natus est Stephanus ductor Caroli V imperatoris.
Podii

(da Poggio)

Pollani
Porcarenses

(Porcaresi)

Domini Castri Porcarii ac aliarum terrarum ad saeculum XIV usque. Eius viri aliquot muneribus variarum civitatum Tusciae functi sunt.
Quartigianii Gens partis Albae.
Ricciardi Eius viri mercatores nummulariique fuerunt.
Simonecti

(Simonetti)

Eius viri fuerunt nummularii.
Sbarrae

(Sbarra, Isbarre)

Gens partis Albae adest in Luca a saeculo 13. Eius viri fuerunt mercatores nummulariique, aliquot muneribus rei publicae functi sunt, sed pars in Francia migravit. Ex hac gente nati sunt Iohannes legatus, Nicolaus necator Lazzari Guinisiorum ac Augustinus monetarius Franciae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Confer exemplum Banco di Lucca - Marchio apud www.bancodilucca.it.
  2. T.W.Blomqvist et D.J.Osheim, The first consuls at Lucca, 10 July 1119, Actum Lucae VII (1978) pp.31-40
  3. Memor. Lucch. T.4 p.2
  4. Girolamo Tommasi, Sommario della storia di Lucca, Documenti, nr.3
  5. Dietrich von Gladiss, Henrici IV Diplomata n.334 pp.437-439 et n.357 pp.471-472
  6. Emil von Ottenthal, Lotharii III Diplomata nec non et Richenzae imperatricis placita n.47 pp.77-79
  7. Biblioth. Patr. T.25 p.957
  8. Rainer Maria Herkenrath, Federici I Diplomata n.375 pp.239-241
  9. M.E.Bratchel, Medieval Lucca and the evolution of the Renaissance State p.76
  10. M.E.Bratchel, Medieval Lucca and the evolution of the Renaissance State p.76
  11. Emanuele Reperti, Compendio storico di Carrara e Massa p. 6-7

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Forma rei publicae Lucensis (République de Lucques) anno 1672 delineata
  • Phil. Andraeam Oldenburger, Pandectae iuris publici imperii romano-germanici: sive: limnaeus enucleatus excerptus contractus, Iohannem Hermannum Widerhold, 1670
  • Memorie e Documenti per servire all'istoria del Principato lucchese, Lucca, Francesco Bertini tipografo, 1813
  • Antonio Mazzarosa, Storia di Lucca: dalla sua origine al MDCCCXIV, Lucca, Tipografia di Giuseppe Giusti, 1833
  • Christopher Wickham, Community and Clientele in Twelfth-century Tuscany: The Origins of the Rural Commune in the Plain of Lucca, Oxford, Clarendon Press, 1998
  • Hans-Martin Schwarzmeier, Lucca und das Reich bis zum Ende des 11. Jahrhunderts; Studien zur Sozialstruktur einer Herzogstadt in der Toskana, Walter de Gruyter, 2011
  • Mauro Ronzani, Lucca dall'arrivo dei Longobardi al Comune, Scoperta armonia: Arte medievale a Lucca, Filieri Maria Teresa, 2014

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Rei publicae et ducatus Lucensis vexilla (Italiane)