Coordinata: 52°50′16.8″N 1°32′56.4″W / 52.838°N 1.549°W / 52.838; -1.549

Repton

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Crux lapidea et ecclesia Sancti Wystani anno 1890 pictae

Repton[1] est oppidum Derbiensis comitatus in Anglia. Saeculis VII, VIII, IX sub regno Merciae domus regia et monasteria virorum feminarumque hic fuerunt. Dioecesis Merciensis anno fere 656 condita Repton in oppido breve temporis spatium sedem habebat, sed anno 669 in Lichfeldiam remota est. Reges Merciae Aethelbald et Wihtlafius huiusque nepos Wistanus hic sepulti sunt.

Anno 873/874 exercitus Vicingorum, qui eo tempore Angliam obsedebat, ad oppidum Repton hibernavit. Castra Vicingorum sepulturaque hominum fere 264 iuxta ecclesiam Sancti Wystani in oppido hodierno effossa est.

Iuxta oppidum Repton schola Reptonensis, anno fere 1559 condita, etiam hodie floret.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In textu Latino nomen Anglice Repton, lingua Anglica media Rapendune (Guillelmus Malmesburiensis, De gestis pontificum Anglorum lib. 4), Anglosaxonice Hrypadun (Felix, Vita Guthlaci cap. 20) scribi solet

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Repton spectant.