Renatus Boccardo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Renatus Boccardo
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 21 Decembris 1952; Fanum Sancti Ambrosii
Patria: Italia

Officium

Officium: Episcopus Catholicus, titular bishop, archiepiscopus catholico
Munus: presbyter catholicus

Consociatio

Insignia heraldica

Renatus Boccardo: insigne
Coat of arms of Renato Boccardo.svg

Renatus Boccardo (natus in oppido Sancti Ambrosii, vulgo Sant'Ambrogio di Torino, in provincia Augustae Taurinorum, die 21 Decembris 1952) est archiepiscopus Italicus.

Alumnus fuit Romae Almi Collegii Capranicensis et anno 1977 presbyter dioecesis Segusiensis ordinatus est. Licentiam in theologia dogmatica et lauream in iure canonico assecutus est.

Postquam anno 1982 Sanctae Sedi operam navare coepit in nuntiaturis apostolicis diversis in civitatibus sitis, ab anno 1988 usque ad 2003 liturgicis celebrationibus summi pontificis in officio curiae Romanae ad hoc constituto operam dedit.

Anno 1992 etiam moderator sectionis iuvenibus dicatae Pontificii Consilii pro Laicis designatus est, qua de causa decursu haud paucorum annorum aliquot Dierum Iuvenum Totius Orbis praeparationem ac dispositionem temperavit. Anno 2003 nominatus est secretarius Pontificii Consilii de Communicationibus Socialibus. Anno 2004 episcopus consecratus, anno insequenti secretarius generalis Vaticanae Civitatis Praefecturae factus est annoque vero 2009 ad honorem archiepiscopatus promotus cum antistes archidioecesis Spoletanae-Nursinae fieret. Sententia apostolica eius est: Non erubesco evangelium.