Renata Alt

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Renata Alt
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 27 Augusti 1965; Skalica
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: politicus, chemicus

Renata Alt (nata 27 Augusti 1965 Sakolcii/Slovacia) legata et rerum politicarum perita Germanica factionis Liberalis est.

Iuventus et munera[recensere | fontem recensere]

Anno 1983 testimonium maturitatis adepta est et deine ad annum 1987 apud Universitatem Technicam Bratislavensem chemiae studebat. Deinde pro legationibus primo Cechoslovaciae, ab anno 1993 Slovaciae operam dedit. Ab hoc tempore societatibus commercialibus consilia dat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 2009 sodalis factionis FDP est et anno 2017 legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est.

Vita privata[recensere | fontem recensere]

Anno 2000 civis Germaniae facta est. Marito Germanico nupsit et in Kirchheim unter Teck vivit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]