Relationes inter Hungariam et Rem publicam Coreanam

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Relationes, quae inter Hungariam vigent et Rem publicam Coreanam, ad nexum pertinent diplomaticum inter Hungariam et Rem publicam Coreanam. Ex quibus Hungaria ambassiatam Seuli consulatumque Incheoni honorarium instituit. Res publica vero Coreana ambassiatam habet Budapestini.

Historia[recensere | fontem recensere]

Hae relationes suum sumunt initium ex missionum permanentium commercio inter ambas civitates, quod apparatis Olympiis Seuliensibus annuntiatum est. Quo annuntiato Hungaria prima ex civitatibus Sovieticae dicioni subiectis cum Re publica Coreana ambassiatores permutare coeperat. Eodem tempore officiales plerique variis ex civitatibus communisticis Seuli adfuere, neglecta Borealis Coreae provocatione, quominus Olympiis hae terra interessent. Hungaris pariter ipsae res rationesque cum gubernio Coreano inierunt.

Commercium cum Hungaria eo tempore aestimabatur 18 millionibus dollarii. Extensionem commercii ferunt primum Hungariae consilium relationibus fuisse constitutis. Plenae relationes diplomaticae formaliter 29o Ianuarii sequioris anni constituebantur. Eodem tempore Kim Pyong-il, Kim Il-sungi filius ambassiator in Hungariam pervenit. Hungariae commercium cum meridiana civitate initurae respondentes, eum Corea Borealis in Bulgariam transmisit. Quae civitas exemplum Hungariae sequebatur relationes cum meridiana republica apertura.

Eventa memoratu digna[recensere | fontem recensere]

Defectio legati Boreocoreani[recensere | fontem recensere]

Anno 2006o, legatus quidam ex populari republica oriundus suique propinqui civitati meridianae defecerunt, ambassiatam Coreae meridinae intrantes ibique asylum politicum petituri. Ad annum 2007um, commercium bilaterale increvit circiter 1.6 billionum dollario; investores Coreani maioris momenti societates complectuntur Samsung necnon Hankook Tire. Ambassiator Hungariae ad Coream Meridianam, Nicolaus Lengyel, servitio suo publico Octobri anni 2007i incohato, antea in missioni gubernali Pyeongyangensi operam dederat annis 1980is.

Demersio navigii Hableány (2019)[recensere | fontem recensere]

Die 29o Maii anni 2019i, navis recreativa, nominatim Hableány demersit, posteaquam ab alio navi, nomine Viking Sigyn fistucata est. Casus 25 homines ex 33 viatoribus Coreanis occidit, quorum unus deesse mansit (usque ad 15um Augusti anni 2019i).

Casus effecit, ut civitas Coreana Budapestinum operarios auxiliarios mitteret; quorum quidam prius participes fuere operationum auxiliarium exitii Sewolici anno 2014o. Ministra quoque rerum exterarum Kang Kyung-wha Budapestinum profecti erant visitatum eos qui exitii superstites viatorumque propinqui fuerunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]