Reifferscheid

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.
Insigne equitum de Reifferscheid

Saeculo quarto decimo, equites de Reifferscheid fuerunt possessores castelli urbis Stolberg.

Secundum matrimonium Gulielmi II de Frenz et Mechthilde de Reifferscheid (mortua anno 1305) in villa Stolberg habitaverunt. Coniuges ex villa parvum castellum aedificaverunt.

Filius unus, nomine Wirich, et filiae duae, nominibus Hadewigis et Richarda, ex coniugio geniti sunt, sed heres, filius Wirich puer mortuus fuit.

Hadewigis, prima filia, equiti Arnoldo de Gymnich nupsit, qui autem die 15 Ianuarii 1319 mortuus est. Deinde Hadewigis equiti Arnoldo de Randerath nupsit; neque filii neque filiae ex matrimonio geniti sunt.

Richarda de Salm-Reifferscheid, secunda filia, novus possessor facta fuit. Uxor fuit Ioannis III de Reifferscheid. Ex hoc coniugio filius Ioannes IV von Reifferscheid genitus est. Anno 1324, possessor castelli Stolberg fuit. Is opulentissimus saepe iter fecit.

Anno 1364, Emundus de Barmen fuit procurator castelli.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Franz Willems, editor. 1955. Stolberger Burgherren und ihre Nachkommen in alten Urkunden rheinischer Geschichte 11181364. Stadtbücherei Stolberg.