Jump to content

Reginaldus Bainbridge Appleton

E Vicipaedia
Wikidata Reginaldus Bainbridge Appleton
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1886;
Obitus: 10 Augusti 1938;
Patria: Britanniarum Regnum, Britanniarum Regnum

Reginaldus Bainbridge Appleton (1886–10 Augusti 1938) fuit Anglicus philologus classicus, et magister scholaris, qui libros ad linguam Latinam docendam composuit. Apud Scholam Perse? Cantabrigiae docuit.

Appleton in comitatu Eboracensi circa annum 1886 natus est. In censu anni 1911, natus Bradfordiae indicatur atque magister apud Scholam Perse Cantabrigiae nominatur.[1] Monae Hill anno 1918 Cantabrigiae nupsit; deinde Trumpingtoniae, prope Cantabrigiam, annis ab 1930 ad 1938 habitavit.[2] Cantabrigiae anno 1938 mortuus est.[3]

Opera et ratio docendi

[recensere | fontem recensere]

Appleton ad docendam linguam Latinam rationem directam adhibendam curavit.[4] Una cum W. H. S. Jones librum Initium: A First Latin Course on the Direct Method anno 1916 edidit. In praefatione auctores declarant librum discipulis Latinis initiis destinari, qui antea per duas hebdomadas sermonibus tantum, sine libro, exercitati essent.[5] Appleton quoque cum W. H. D. Rouse librum Latin on the Direct Method anno 1925 publicavit.[6]

Inter alia opera eius numerantur Some Practical Suggestions on the Direct Method of Teaching Latin (1913), Puer Romanus (1913), Pons Tironum (1914), Perse Latin Plays (1917), The Elements of Greek Philosophy from Thales to Aristotle (1922), Ludi Persici et Noctuinus (1926).[7] In Euripides the Idealist, Londinii anno 1927 edito, ad Euripidem spectavit; de hoc libro recensio in The Journal of Hellenic Studies eodem anno divulgata est.[8][9]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]