Refrigerium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Refrigerium in Roma antiqua fuit cibus commemorativus in sepulcreto pro mortuis consumptus. Tales cenae die funeris, iterum die nono post sepulturam, et deinde quotannis habebantur. Primi Christiani ritum refrigerii tenebant, cibum ad sepulcra et catacumbas portantes, ad martyres coniunctisque familiaribus colendos.

Tertullianus, theologus Christianus, locutione refrigerium interim utebatur ad felicem statum describendum quo animae beatae redintegrarentur cum ultimum iudicium eorumque ingressionem in caelum exspectarent. Recentiores scriptores Christiani similem gratiae statum temporarium sinum Abrahae dicebant, locutionem in evangelio secundum Lucam (16:22–23) repertam. Tertulliani notiones refrigerii partes erant disputationis utrum animis mortuorum finem temporum et ultimum iudicium exspectare opus esset antequam ei in caelum aut infernum ingredi possent, an quaeque anima suum locum in aeterna vita post mortem sub morte haberet.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Angi, Maria. 2012. Il Refrigerium tra paganesimo e cristianesimo: studio e analisi iconografica e iconologica. Venetiis: Università Ca' Foscari.
  • González, Eliezer. 2014. Refrigerium and the Roman cult of the dead in the Passion of Perpetua. In The fate of the dead in early third century North African Christianity: the Passion of Perpetua and Felicitas and Tertullian. Studien und Texte zu Antike und Christentum, 83. Tubingae: Mohr Siebeck. ISBN 9783161529443, ISBN 3161529448.
  • La Piana, George. 1921. The Tombs of Peter and Paul Ad Catacumbas. The Harvard Theological Review 14(1):53.
  • Le Goff, Jacques. 1986. The Birth of Purgatory. Conv. Arthur Goldhammer. Sicagi: The University of Chicago Press. ISBN 0859678652.
  • Lietzmann, Hans. 1923. The Tomb of the Apostles Ad Catacumbas. The Harvard Theological Review 16(2):147.