Redtop (Bellus Mons Massachusettae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Formula:Infobox NRHP

Redtop,[1] litteris Red Top etiam scripta, est domus historica in 90 Via Somerset Belli Montis Massachusettae in oppido sita, olim domus Gulielmi Dean Howells et familiae, et nunc Lapis Terminalis Historicus Nationalis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Habitabat familia Howellsiana in Domu Howellsiana nuper confecta in Via Concordiana Cantabrigiae dum domus nova in oppido Bello Monte aedificabatur. Domus primum designata est a Gulielmo Rutherford Mead, fratre Dominae (Elinor Mead) Howells,[2] et demum socius McKim, Mead, et White, societatis architecturalis. Fastigio aedificii fuit tectum tegulis ligni sequoioidearum (Anglice 'redwoods') factum; ergo eius nomen.[3] Nova domus re vera fuit possessio Caroli Fairchild (1838–1910), argentarii Bostoniensis, qui familiae Howellsianae tum locavit. Constructio anno 1877 coepit. Familia Howellsiana migravit die 8 Iulii 1878.[4] Ante autem 1885, familia ad Collem Beacon Bostoniae migraverat,[5] partim ob morbum familiare, morbo Alienorae Howells non excluso.[6]

Howells, cum in Redtop habitaret, magnos successus litterarios habuit. Ante 1890, Howells novem mythistorias, novellam, nonnullos commentarios pro magazinis, et nonnullos ludos scaenicos ediderat.[7] In Redtop, in tablino elegante laborabat. Hic The Lady of Aroostook (1879) et The Undiscovered Country (1880) confecit, et A Woman's Reason (1883) scribere coepit.[4] Confecit autem The Rise of Silas Lapham cum in 302 Via Beacon Bostoniae habitaret.[8]

Notabiles scriptores Americani Redtop visitaverunt cum Howells et familia ibi habitarent. Samuel Clemens, secundum epistulas prolatas, Redtop octies commoratus est. Henricus James, scriptor mythistoriarum, domum laudavit "numinosum lucis et pulchritudinis domicilium" in suo "colle hilaro et ventoso. . . . Domum numquam vidi qua statim fructus sum ob eius colorem, cum primum ostium intaveram; et omnis impressio sequens effectum amplificavit. Omnia singula omnino venusta mihi videbantur, et cum foris ab intus viderem atque incomparabile regionis situm intuerem, . . . mihi dixi, 'Bene, fortuna non longius ire potest. Ut silentium animo volutet eius summam!'"[9]

Locus et designatio[recensere | fontem recensere]

Domus in magno tractu in summo Colle Belmontiensi sedet, in Cantabrigiam et Bostoniam prospiciens. Lateribus et et laminis modo Reginae Annae aedificitur, quo magnum tectum declive aedificio dominatur a via infra visum. Tectum rubrum, quod domui nomen per ludibrium dedit nunc laminis canis obtegitur. Mura laminata ad ultimum a stucco tecta sunt. Architectonicae Redtop designationes in archivis Collegii Amherstensis conservantur.[10]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Latine fortasse 'Fastigium Rubrum' vel 'Rubro Fastigiata [scil. domus]'.
  2. Kenneth S. Lynn, William Dean Howells: An American Life (Novi Eboraci: Harcout Brace Jovanovich, 1970), 193. ISBN 0151421773/
  3. Broderick, Mossette. Triumvirate: McKim, Mead & White: Art, Architecture, Scandal, and Class in America's Gilded Age (Knopf Publishing Group, 2010), 47. ISBN 9780394536620.
  4. 4.0 4.1 Susan Goodman et Carl Dawson, William Dean Howells: A Writer's Life (Berkeleiae: University of California Press, 2005), 205. ISBN 0520238966.
  5. Mossette Broderick, Triumvirate: McKim, Mead & White: Art, Architecture, Scandal, and Class in America's Gilded Age (Knopf Publishing Group, 2010), 48. ISBN 9780394536620.
  6. John W. Crowley, The Dean of American Letters: The Late Career of William Dean Howells (Amherst Massachusettae: University of Massachusetts Press, 1999), 14. ISBN 1558492402.
  7. Susan Goodman et Carl Dawson, William Dean Howells: A Writer's Life (Berkeleiae: University of California Press, 2005), 253. ISBN 0520238966.
  8. Levine, Meriam. A Guide to Writers' Homes in New England (Applewood Books, 1989), 178. ISBN 0918222516.
  9. Anglice: "fairy abode of light and beauty" in suo "cheerful, breezy hill . . . I never saw a house that took my fancy more captive at once by its tone of colour--as soon as I had entered the door; and every subsequent impression deepened the effect. All the details struck me as purely lovely, and when I looked from within outwards and over that incomparable landscape . . . I said to myself, 'Well, good fortune can no further go. Let silence muse the amount of it!'"
  10. Five College Archives

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brooks, Van Wyck. 1959. Howells: His Life and World. Dutton.
  • Howells, William Dean. 1967. My Mark Twain: Reminiscences and Criticisms, ed. Marilyn Austin Baldwin. Louisiana State University Press. ISBN 0807101257.
  • James, Henry, et William Dean Howells. 1997. Letters, Fictions, Lives: Henry James and William Dean Howells. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0195061195.
  • Merrill, Ginette de B. 1980. Redtop and the Belmont Years of W. D. Howells and His Family. Harvard University Library. ASIN B0006XIPGC.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]