Redfoo

Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Stephen Kendal Gordy
Familia
Familia: Gordy family

Stephanus Kendal Gordy (Anglice: Stefan Kendal Gordy, natus Angelopoli in California die 3 Septembris 1975), usitate Redfoo dictus, est artifex prodiens, cantor, incitator (rapper), et modulator (DJ) Americanus.
Anno 2006 gregem musicum LMFAO una cum SkyBlu nepote condidit. Duo alba musica in lucem protulerunt antequam anno 2012 se separaverunt. Est filius minimus natu Berry Gordy, conditoris societatis discographicae Motown.
Biographia
[recensere | fontem recensere]Redfoo natus est die 3 Septembris 1975, filius Berry Gordy et Nancy Leiviska. Iuvenis ludo litterario cum will.i.am et GoonRock interfuit. Anno 1995 studia in ludo superiore Palisades (Palisades Charter High School) Angelopoli absolvit.
Etsi familia in rebus musicis pollebat, iuvenis teniludo (tennisi) studebat. Postea autem arti musicae se dedidit.
Curriculum vitae
[recensere | fontem recensere]Annis ab 2006 ad 2012, grex LMFAO carmina popularia sicut "Party Rock Anthem" et "Sexy and I Know It" in lucem edidit, quae ubique terrarum maxima gratia accepta sunt. Gregis sodales anno 2012 se separaverunt ut cursibus singulis (solo) studerent.
Curriculum solum agens, Redfoo carmina "Bring Out the Bottles", "Let's Get Ridiculous" (quod primum locum in carminibus Australianis attigit), et "New Thang" edidit. Anno 2013 iudex in programmate televisifico The X Factor in Australia egit.
Discographia
[recensere | fontem recensere]Alba musica
[recensere | fontem recensere]- Balance Beam (1997)
- Party Rock (2009) (in grege LMFAO)
- Sorry for Party Rocking (2011) (in grege LMFAO)
- Party Rock Mansion (2016)
Pelliculae selectae
[recensere | fontem recensere]Cinema
[recensere | fontem recensere]- Very Heavy Love (2001)
- Potheads: The Movie (2006)
- Last Vegas (2013)
- Alvin and the Chipmunks: The Road Chip (2015)
- Deported (2020)