Rectorium vetus (Arnstadium)

E Vicipaedia
Rectorium vetus.

Rectorium vetus (Theodisce Altes Rektorat) inter domus anticas Arnstadii perpulchras numerari licet (in via Kohlgasse 17 situm).

Historia[recensere | fontem recensere]

Eius prima mentio anni 1412 est in vetustissimo tributorum hereditoriorum elencho. Ibi describuntur et possessores et situs praediorum et vectigalia monetis alimentisve soluta. Istorum tributorum talentum unum citatur Conradi de Than, quod dedit domino Michaelis. Possidebat autem omnia domina quaedam de Kevernburg. E sumptus magnitudine concludi potest praedium sat magnum fuisse. Verisimiliter agitur et de hodierna domu et de finitimis areis nonnullis usque ad stratum Bergstrasse, quae vocatur, pertinentibus.

Mercedarius Ioannis Sebastiani Bach, archidiaconus Quirinius Hedenus cuncta emit anno 1681. Anno 1838, rectorium scholasticum hinc regebat, inde ab anno 1894 conclavia Associationi museali Arnstadii serviebant, tamquam cunae musei historici scilicet. Insuper Archivum Arnstadiense olim hic tectum servabatur. Annis inter 1935 et 1960 expositio Bachiana inerat, quae nunc amplificata novata aucta in Palatio Novo admirari potest. Annis 1920 vel hospitium meretorium iuventuti dicatum inerat.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Structurae mediaevalis vestigia pauca inveniuntur, e.g. arcus rotundus Romanici generis fenestrae cuiusdam in cella. Cuncta, ad instar aliarum domuum, anno 1581 flammis demolita raptaque sunt. Anno 1600, Antonius Christophorus Kirchberger aedificium novum fieri iussit, quod forma numquam commutatum stat et nunc.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Rectorium vetus Arnstadiense spectant.