Realismus scientificus

E Vicipaedia

Realismus scientificus in philosophia scientiae est opinio, secundum quam universum id est quod de eo dicunt theoriae scientificae. Ergo realismus scientificus in describenda realitate vim et gravitatem scientiae effert. Theoriae sunt observationes realitatis, sed cum observationes — quippe quae natura conceptuales sint — onustae theorià sint, sequitur, ut realitas per se adiri non possit. At nihilo minus realitati adpropinquare poterimus.[1]

Sed quonam pacto fiat progressio auctusque scientiae, magna quaestio est. Nam realistae scientifici plerumque putant theorias scientificas semper meliores fieri, vel potius plures pluresque quaestiones aperire.

De historia[recensere | fontem recensere]

'Realismus' ad realitatem ex conscientia non haerentem refertur. Realismus non solum in philosophia scientiae, sed etiam in ontologia, semantica, epistemologia, methodologia, ethica notio utilis est. Realismus scientificus a saeculo vicesimo opponitur empirismo logico, quae philosophia scientiae ineunte saeculo XX vigebat.

De doctrinis realismi scientifici[recensere | fontem recensere]

Realismus scientificus non in una singulari doctrina consistit, sed potius in doctrinis fere sex inter se conexis.[2]

Realismus scientificus primo quidem est doctrina de fine scientiae, nam finis scientiae est de mundo verum invenire. Quae de fine scientiae sententia prae se fert progressionem scientificam in provehenda veritate consistere. Quamquam veritas finis scientiae est, finis scientiae non solum in studio veritatis consistit. Nam realistae scientifici, cum plurimis huius aetatis philosophis scientiae, ad opinionem inclinant, scientiam processum continuum esse, qui procul abest ab omni perfectione.

Principium secundum realismi scientifici ad expositionem et interpretationem sermonis theoretici pertinet. Adsectator realismi scientifici sermonem de rebus theoreticis ad litteram talem interpretatur sermonem, qui de realibus entibus inobservabilibus agere tendat. Huius generis realistica sermonis theoreticae tractatio interpretationi instrumentalisticae eiusmodi sermonis opponi potest, nam instrumentalistae entia theoretica putant nihil esse nisi "commenta utilia" tantummodo ad praedicendum apta. Adsectator autem realismi scientifici sermonem theoreticam intellegit ad facta inobservabilia referri: observabilia enim motibus inobservabilium effici.

Tertia est doctrina metaphysica de mundo externo secundum quam mundus ratione scientifica exploratus obiectiva est realitas, quae cogitatione humana minime adfectus exstat. Cuius mundi exsistentia, compages, lineamenta ex experientia humana, opinionibus, notionibus, aut lingua minime dependent. De rerum, proprietatum, factorum mundo agitur, qui pervestigatione empirica reperi debeat. Neque est mundus ullo modo constructus ex notionibus vel theoriis, quas experientiam mundi exploraturi figuramus.

Sed mundus, de quo verum scientia quaerit, est realitas obiectiva et externa, cuius habitatores sumus. Itaque quaestio de natura veritatis oritur. Quartum membrum realismi scientifici in theoria congruentiae veritatis consistit. Nam veritas est propositionis de mundo dictae cum mundo congruentia. Ut vera sit propositio, necesse est mundum id esse quod per propositionem ostenditur. Id est, factis respondere debet. Itaque sententia "electrones onus negativum habent" vera est, si et modo si electrones onus negativum habent. Theoriae congruentiae veritatis a theoriis epistemicis veritatis (sicut theoriis cohaerentiae theoriisve consensionis) valde differunt, quae veritatem epistemicis opinionum proprietatibus cognoscunt, nam in theoriis epistemicis veritatis idealistica inest opinionis et realitatis covariantia. Ideo cum realismo ad realitatem a mente independentem componi non possunt. Theoriae congruentiae, quibus veritas in linguae et rei relatione consistit, unicae sunt theoriae veritatis realitati respondentes.

Quintum elementum realismi scientifici naturam obiectivam veritatis extollit, explicatque rationem inter externi mundi realismum et theoriam conguentiae veritatis. Id, quod de mundo dicimus, mundo externo aut verum aut falsum probatur.

Sextum denique indicium realismi scientifici ad naturam cognitionis scientificae refert. Nam realista scientificus non prorsus dicit independentem a mente esse mundum, de quo scientia verum quaerit. Realismus scientificus ultimo genere rationem epistemicam habet, nam studium scientificum veritatis genuinam realistae parat cogitionem mundi naturalis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sankey 2004: 56; Blackburn 2005: 188.
  2. Sankey 2004: 56-59.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alai, Mario (2012) Levin and Ghins on the “no miracle” argument and naturalism. European Journal of Philosophy of Science 2: 85-110.
  • Blackburn, Simon (2005) Truth: A guide. Oxford University Press.
  • Chakravartty, Anjan (2017) Scientific Realism, Stanford Encyclopedia of Philosophy.
  • Niiniluoto, Ilkka (2007) Abduction and Scientific Realism. The Proceedings of the Twenty-First World Congress of Philosophy 12: 137-142.
  • Park, Seungbae (2016) Extensional Scientific Realism vs. Intensional Scientific Realism, Studies in History and Philosophy of Science 59: 46–52.
  • Psillos, Stathis (1999) Scientific Realism: How Science Tracks Truth. Routledge and Kegan Paul.
  • Sankey, Howard (2004) Scientific Realism: An Elaboration and a Defence. Knowledge and the World: Challenges Beyond the Science Wars, 55-79. Ediderunt Martin Carrier, Johannes Roggenhofer, Günter Küppers, Philippe Blanchard. Springer.