Rationes inter imperia Sinicum et Romanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Eurasiae anni 1 E.V. in qua videri possunt Imperium Romanum (rubro colore), Imperium Parthicum (fusco), Domus Han (flavo), regna Indica et aliae civitates minores (flavo diluto)
Rationes commerciales inter imperium Romanum et orientem, secundum librum saeculi I E.V. Periplum maris Erythraei

Rationes inter imperia Sinicum et Romanum, viis plerumque non rectis habitae, comprehenderunt permutationem et coniunctionem nuntiorum, sapientiae, commerciique inter imperium Romanum et imperium Sinicum domûs Han, atque inter Imperium Romanum Orientale et varios domos Sinicas. Haec imperia gradatim inter se appropinquaverunt, Romanis in Orientem Medium et Sinis Han in Mediam Asiam invadentibus. Paulum autem inter se cognoverant, et raro nuntios communicare conati sunt. Imperia internuntia, ut Regnum Parthorum et Imperium Cossanum ad rectionem commercii serici retinendam communicationem inter illa imperia inhibuerunt. Anno 97, Ban Chao dux Sinicus Gan Ying legatum Romam mittere conatus est, sed Gan Sinum Persicum transire a Parthis dissuasus est. Scriptores rerum gestarum Sinici nonnullos legatos Romanos in Sinas venisse tradunt: primum, ab Antonino Pio vel Marco Aurelio missum, anno 166, alios annis 226 et 284 advenisse, deinde post longum intervallum primum legatum ex imperio Romano orientali anno 643 venisse.

In Via Serica et viis marinis sericum Sinicum atque vitrea et panni subtiles Romani permutabantur. Nummi Romani inde a saeculo primo facti in Sinis inventi sunt, atque nummus Maximiani et medalia Antonini Pii et Marci Aurelii in Vietnamia, eadem regione ubi scriptores Sinici Romanos egressos esse tradunt. Vitrum et argentum Romana etiam in sitibus archaeologicis Sinicis temporis Han inventa sunt. Nummi et globuli Romani etiam in Iaponia inventi sunt.

In fontibus Latinis et Graecis quaestio mentionum Sinarum intellegendarum difficilis est propter ambiguum nomen Seres (Graece Σῆρες), quod plures gentes Asiaticas ab India, per Mediam Asiam, ad Sinas significare potebat. In fontibus Sinicis imperium Romanum primum 大秦 (Dàqín, 'magna (domus) Qin'), deinde 拂菻 (Fúlǐn, originis fortasse Persicae) appellabatur. Scriptores Sinici referunt plures legatos Fulin, hoc est imperii Romani Orientalis, in Sinas tempore Domus Tang venisse et obsidionem Constantinopolis a Muawiyah I inter annos 674 et 678 describunt.

Geographi imperii Romani tales ut Ptolemaeus oceanum Indicum orientalem adumbraverunt, usque ad Auream Chersonesum, sinum Thailandiensem, ac Mare Sinense Australe. Cattigara Ptolemaei fortasse fuit Óc Eo Vietnamiae, ubi res Romanae Antonini temporis inventae sunt. Geographi Sinici aliquantum Asiam occidentalem et provincias orientales imperii Romani cognoverunt. Scriptor rerum gestarum saeculi VII, Theophylactus Simocatta, descripsit coniunctionem Sinarum septentrionalium et meridianarum, nationum separatarum inter se pugnantium. Etenim hoc tempore imperator Wen domus Sui domum Chen superans Sinas coniunxit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]