Rarotonga

E Vicipaedia
Rarotonga de caelo visa mense Septembri 1994.
Ara Tapu (praecipua via) prope Tikioki Litus Rarotongae.

Rarotonga[1] est insula celeberrima insularum Cook. Numerus habitantium in censu anni 2006 fuit 14 153. Caput civitatis Avarua est, praecipua urbs insulae, quae in ora septentrionali sita est. Rarotonga in quinque pagos divisa est, quorum maximus est Avarua, qui longissime ad septentrionem se vertit. Dioecesis Rarotongana anno 1966 in Ecclesia Catholica Romana erecta est.[2]

Geographia[recensere | fontem recensere]

Rarotonga insula scopulo corallino et lacuna omnino cingitur. In ora austroorientali pauca centum metra ante Muri litus sunt quattuor parvae insulae corallinae, intra scopulum corallinum marginalem. Rarotongae sunt tres portus: Avatiu, Avarua, Avana, quorum solum Avatiu negotiorum momentum habet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Prospectus in litus Rarotonganum.
Prospectus quotidianus in Ara Tapu (via praecipua) Rarotongae

Die 30 Maii 1965, quinque "sounding rockets" ex Rarotonga immisi sunt ut homines scientiae periti defectui solis studeant.[3] Rarotongae in insula evenit actio duarum pellicularum: The Other Side of Heaven et Johnny Lingo. Survivor: Cook Islands, series televisifica Americana, Aitutakiis in insula inter circulum australem civitatis, facta est.

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vb. adiect. "Rarotongensis", cf. nomina biologica e.g. Ptilinopus rarotongensis; "Rarotonganus", cf. nomen "dioecesis Rarotonganae"
  2. Vide "Dioecesis Rarotongana" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  3. Astronautix.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Rarotongam spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 21°14′0″S 159°47′0″W • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon