Jump to content

Rapina (apes)

E Vicipaedia

Rapina[1] in apicultura fit cum apes unius alvearii mel ex alio alveario capere conantur, plerumque cum nectar minime in agro inveni possunt. Coloniae fortes, quibus sunt maximae mellis copiae, colonias tenuiores praedari plerumque solent. Nonnullae rapinae ab apibus efficiuntur tam furtim quam non observatur. Usitate autem pugnae inter apes, cum rapinae fiunt, videri possunt, multaeque singulae moriuntur. Rapinae inter alvearia in singulo apiario vel in apiariis aliis fieri possunt. Inter apes melliferas, subspecies Apis mellifera ligustica latrocinari magnopere solet.

Nexus interni

Adnotationes

[recensere | fontem recensere]
  1. Vel fortasse direptio, compilatio, expilatio, latrocinium (Anglice robbing; Hispanice pillaje).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Insecta

Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!

stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!