Raphael Majka

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Majka in Japan Cup anno 2012.
Majka in Circuitu Franciae 2016 certat.

Raphael Majka (Polonice Rafał Majka, natus Zegartowice in urbe Polonica die 12 Septembris 1989) est professionalis birotarius viarius Polonicus qui pro Bora–Hansgrohe UCI WorldTeam certat. Scansor validus famam in Circuitu Italiae 2013 consecutus est, ubi septimo loco finivit, sexto autem anno proximo. Eius aliae res gestae notabiles sunt tres victoriae stationum montanarum in Circuitu Franciae et classificatio montana in Circuitu Franciae annis 2014 et 2016, duaeque stationes et tota victoria in Circuitu Polonae 2014. Primum finem in podio ullius circuitus grandis in Circuitu Hispaniae 2015 consecutus est, ubi tertio loco finivit. In Olympiis aestivis 2016, insigne aereum pro Polonia in viario virorum singulorum certamine adeptus est.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Tempora consecutionum in classificatione generali Circuitus Grandis[recensere | fontem recensere]

Circuitus Grandis 2011 2012 2013 2014 2015 2016 2017 2018
A pink jersey Circuitus Italiae 7 6 5
A yellow jersey Circuitus Franciae 44 28 27 NF 19
A red jersey Circuitus Hispaniae NF 32 19 3 39 13
Titulus
Non certavit
NF Non finivit

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Raphaelem Majka spectant.